« »
 
[]« 1 cota » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 596a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COTA1
1. COTA, Cotta, Cottus, Tunica Clericis propria, Gall. Cotte, Germ. Cutt. Concilium Moguntiacense apud Reginonem lib. 1. cap. 335. et Burchard. lib. 2. cap. 208 :
Ut laïcalibus vestimentis Clerici non utantur, id est, mantellum, vel Cottam sine cappa, etc.
Alexander IV. PP. lib. 6. Ep. 256 :
Clerici induti vestimentis sericis, aut superpelliciis, sive Cotis vadant processionaliter.
Idem Epist. 24. ann. 7. ex Regula Canonicorum S. Marci de Mantua :
Canonicis non liceat uti Cottis, nisi tantum in Capitulo et in Choro, divinis officiis, et obsequiis circa altaria exhibendis, et cum ad opus Dei vadunt, et inde redeunt, et in afferendo ignem et aquam, et alia quæ necessaria sunt divinis officiis.
Infra :
Cottas minus subtiles vel etiam sumptuosas nullus faciat.
Ch. ann. 1428. in Hist. Eccles. Placent. lib. 17 :
Item, dicit, quod fratres bene intersunt divinis officiis, et in decenti habitu, cum cappis et Cottis, etc.
Statuta Synodalia Alberici Episcopi Placentini ann. 1298 :
In decenti habitu, scilicet in cappa clausa, vel Cotta, etc.
Bulla Nicolai III. PP. apud Bzovium ann. 1280. n. 5 :
Lineis togis superpelliceis sive Cottis.
Charta Petri Episc. Anagnini apud Odor. Raynald. ann. 1299. n. 30 :
Diaconus stet cum Cotta et stola, et Subdiaconus et Acolythus cum Cotta.
[] Concilium Budense cap. 20 :
Rectores et simplices Sacerdotes cum Cottis, seu superpelliciis et stolis tantum, inferioris vero status vel ordinis Clerici cum Cottis Synodum intrent.
Constit. Joannis Archiep. Nicosiensis ann. 1320. cap. 3 :
In hieme Canonici capis, et Assisii et alii Beneficiati capis in æstate superpellicio sine Cotta, et Canonici cum almutiis.
Eadem notione usurpat Michas Madius in Histor. Spalatensi cap. 25. Apud Ughellum tom. 3. pag. 633 :
Cotta seu camisia superanea,
ubi perperam bis editum Cocca. Armoricis hodie Cod vel God est Vestimentum tegens pectus. Vide Octav. Ferrarium lib. 3. de Re vestiaria.
Vocem Cotta Josephus Scaliger in Append. ad Virgil. et alii a Crocota derivant, decurtata parte anteriori. Vide Cottum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cotta Candens, Superpellicium, quo utuntur Canonici Regulares S. Augustini. Statuta eorumdem art. 66. apud Duellium Miscell. lib. 1. pag. 98 :
Interulas, bracas, caligas, soccosque coturnos,
Pelles, pellicia, tunicas, pedibusque diurnos
Vestitus, Cottas candentes, omnia bina
Ad minus (habeant.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cottis. Vita S. Meinwerci Episc. tom. 1. Junii pag. 523 :
Cum una camisia, una braca, uno Cotte, una tunica, duabus caligis.
Cottus. Concilium Metense ann. 888. can. 6 :
Nemo Clericorum arma portet, vel indumenta laïcalia induat, id est, Cottos vel mantellos sine cappa non portet.
Cocta, in Concilio Ravennensi ann. 1314. can. 6 :
Et in Missa parati Coctis, emictis, pluvialibus, etc.
Supra :
Cum Coctis et pluvialibus.
P. Carpentier, 1766.
Cotta Linea, Superpellicium. Stat. eccl. S. Laurent. Rom. MSS. :
Canonici teneantur ire bini et bini, cum superpliciis sive Cottis lineis, cum vestibus longis et almuciis, etc.
Cotæ ad Armandum, recensentur inter Garnisiones seu munitiones Castri Carcasson. ann. 1297. Gall.Cotte à armer, Paludamentum, chlamys militaris, tunica quæ armis superinduitur. Vide in Zatouïn. Cotte à plates, Computum Stephani de la Fontaine Argentarii Regii ann. 1351 :
Pour deux aunes de camocas de Lusques à or à faire autres Cottes à plates.
P. Carpentier, 1766.
Cota ferrea, in Invent. ann. 1361. ex Tabul. D. Venciæ. Stat. ann. 1351. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 67. art. 1 :
Un escuyer armé en coste (l. cotte) de ses armes, dix solz Tournois.
Ubi minus recte editum en costé.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cota, Tunica laici. Computa Graysivod. ann. 1332. fol. 56 :
Item pro duabus Cotis et duobus mantellis emptis a dicto Giraudo ad opus Domini Guidonis de Grolea et Domini Johannis Humberti, mandato Domini xxiiii. s. grossorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cotella, Parva tunica. Notitia de Concordia Ernaudi fol. 3. verso Chartularii S. Vincentii Cenoman. :
Notum autem fiat, quod xxx. sol. Ernaudus pro hoc facto habuit, et filius ejus Hugo Cotellam de Brugedio et caligas et sandalia.
Vide Coticium.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Cotelle, Cotellette et Cotielle. Lit. remiss. ann. 1377. in Reg. 111. Chartoph. reg. ch. 285 :
Pierre print la Cotelle, et la osta et geta de dessus son cheval,... lors ledit Bouchier print ladite Cotelle, et sur une charrette où il estoit s'en envelopa les jambes pour les mouches. Une Cotellette à femme,
in Lit. ann. 1399. ex Reg. 154. ch. 439. Aliæ ann. 1428. in Reg. 174. ch. 187 :
Le suppliant print une Cottelle[] à usaige de femme avec unes manches.
Vita J. C. MS. :
Quant sains Pieres oi nommer
Jhesu, plus n'i vault demorer,
Sa Cotielle chainst plus en haut,
Et en la mer a fait un saut.