![[]](img/image.png)
COUPIATOR, a Gallico Couper, Cædere ; Lignator, Qui Cædit ligna, Gall.
Bucheron. Litteræ Regis Angliæ apud Rymerum tom. 2. pag. 207. et 208 :
Occurrit iterum ejusdem tomi pag. 345.
Rex Vicecomiti Gloucestr. salutem. Quia ad passus amputandos in partibus Walliæ Coupiatoribus multum indigemus, quod... provideri facias de centum Coupiatoribus... ita quod quilibet eorum habeat unam bonam, magnam et fortem hachiam vel securim ad grossas et parvas arbores succidendas.
![[]](img/image.png)