«
2 credentes » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 610b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CREDENTES2
2. CREDENTES, Qui hæreses sectantur, aut hæreticis opinionibus imbuti sunt. S. Aug. l. de
Utilitate credendi cap. 1. discrimen statuit inter
Hæreticos, et
Credentes.
Hæreticos enim esse ait, qui
alicujus temporalis commodi, et maxime gloriæ, principatusque gratia, falsas ac novas
opiniones vel gignunt, vel sequuntur : illos autem qui hujusmodi hominibus
credunt, homines esse imaginatione quadam veritatis et pietatis illusos.
In eamdem
sententiam Salvianus libro quinto de Gubernatione Dei. de Hæreticis :
Veritas apud
nos est, sed illi apud se esse præsumunt. Honor Dei apud nos est, sed illi arbitrantur
honorem divinitatis esse quod credunt... Errant ergo, sed bono animo errant, non odio,
sed affectu Dei, honorare se Deum atque amare credentes. Quamvis non habeant rectam
fidem, illi tamen hoc perfectam Dei existimant charitatem. Qualiter pro hoc ipso falsæ
opinionis errore in die judicii puniendi sint, nullus potest scire, nisi judex.
◊ Quos porro
Credentes appellarunt nostri, cum in
hæreticos Albigenses gravius animadverterent, docet Concilium Narbonense ann. 1295. can.
29 :
Sane inter culpas ex quibus Credentes possunt judicari, ne ulterius dubites,
has esse firmiter arbitramur, si reverentiam fecerunt hæreticis, ubi
Credentes, orationes ipsorum implorantes, et Bonos homines profitentes, quasi adorant
illos : si consolationes eorum, ubi eum, quem consolantur, in hæreticum recipientes, per
impositionem manuum se salvare proditionaliter mentiuntur : aut servitio eorumdem, ubi
Majore ipsorum librum tenente apertum, per ipsum, quasi sub generali Confessione,
remissionem intelligunt fieri peccatorum : aut Cœnæ Valdensi... nos causa prodendi vel
reprehendendi eos, vel alia commendabili seu excusabili affuerunt : si eisdem
Valdensibus peccata sua confessi sunt, etc.
Infra :
Quæ etsi quidam ex
his similiter negent se illorum errores audivisse, vel auditis credidisse, a
participatione tamen credendi eisdem erroribus, saltem implicite, immunes esse non
sinunt.
Jacobus I. Rex Aragon. in Constitut. Catalaniæ MSS. ann. 1233 :
Statuimus ne aliquis Credens vel hæreticus puniatur, nisi per Episcopum loci, vel
personam Ecclesiasticam, quæ habeat potestatem cognoscendi, sive Credens vel hæreticus
habeatur.
Infra :
Contra hæreticos et eorum Credentes... Eligantur qui
hæreticos vel Credentes et receptores eorum in suis parochiis perquirere
teneantur.
Gesta Innocentii III. PP. pag. 135. 136 :
Receptatores,
fautores, defensores, et Credentes eorum
(Patarenorum.) Vide Pertz. vol. Leg. 2. pag. 244. lin.
30. Guillelm. de Podio-Laurentii in Prologo ad Chron. :
Domos
latissimas in quibus hæreses publice publicarent suis credentibus venditantes.
Adde Concilium Tolosanum ann. 1229. cap. 17. Arelatense ann. 1234. cap. 4. 21. et alia
passim Concilia acta contra Albigenses.