« »
 
[]« 2 croada » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 623a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CROADA2
2. CROADA, Ager non unius quantitatis. Privilegium Pibonis pro Abbatia S. Leonis apud P. Benoit Hist. Tullensis pag. lxxxv :
Reposuimus etiam super ipsum altare B. Leonis in banno et potestate maseriorum Croadam quamdam desuper ipsam villam inter vineas et prata jacentem, omni decimatione et censu liberam.
Litteræ Innocentii II. PP. ann. 1140. in Hist. Mediani Monasterii pag. 286 :
Apud Manierias decimas de avenigis et Croadis, quod fuit de beneficio ipsius Mediani Monasterii.
Excerpta Johannis a Bayono de Abbatibus ejusd. Monast. ibid. pag. 271 :
Hic autem Hugo circa finem vitæ suæ contulit ex indominicatura in allodio suo duas Croadas cum parte prati in territorio Purensi pro anniversario suo.
Eadem notione accipienda videtur Gallica vox Crovée in Instrumento Gallico cui titulus Declaration des heritages de l'église nôtre Dame de Sommiere de l'an 1497. par Colin la Heyre Notaire, in Codice MS. Commerciaco pag. 205 :
Item l'autre Crovée est en Jouchery vers le ban de Saulx contenant environ cinquante jours.
Vide Corvata et Curvalis. Chart. Ermenfr. Abbat. Gorz. ann. 964. ap. Guerard. in Polypt. Irmin. pag. 352 :
Quidquid creverit in ancingis et Croadis totum triturabunt. In Croada quaque dabuntur ex nostra parte 2. modii parati ad panem.
Chart. Theodor. Archiep. Trevir. ann. 973. ap. Gunther. in Cod. Dipl. Rheno-Mosellan. tom. 1. pag. 79 :
Sunt autem hæc appendicia, 14. mansi 3. Croadæ, stagnum uni croadæ assidens, vineæ quoque, etc.
Non semel occurrit in chart. ann. 1030. ibid. pag. 113. Gunther. monet in chart. ann. 1284. croadas Germanice dici Aiten. Conf. Rothus et Cunden.