« »
 
[]« Corvata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 590a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORVATA
CORVATA, Ager, non unius quantitatis. Inquisitio ann. 1220. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 129. col. 1 :
Item dominus Comes habet apud Avalonem in dominico 1. Corvatam ad Capellam Albam continentem 18. jornalia terræ, in quibus mistrales capiunt 4. gerbas et crientas et solagium... et pro iis quæ mistrales capiunt in dictis Corvatis, debent facere arare, seminare et herciare eas quando seminantur, et bladum recolligere et facere apportare ad granarium Comitis, et alias operas circa culturam earum necessarias, etc.
Vide Croada 2.
P. Carpentier, 1766.
Prædium vel modus agri idem quod Corva. Charta ann. 1048. inter Probat. tom. 1. Hist. Lothar. col. 418 :
Campum a Romoldo villico datum, juxta nostram Corvatam situm. Courvée,
eodem intellectu, in Not. prædior. eccl. de Sommer. ann. 1497 :
Et premier trois Courvées, dont l'une est appellée la Courvée de la bergerie, qui contient environ cinquante jours de terre, et fiert le bout d'icelle Courvée au haut du chemin, etc.
Vide supra Cortisania.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Corveia, Eadem notione. Instrumentum concordiæ inter Capitulum Æduense et Dominum de Perreria ann. 1257 :
Præterea habent Decanus et Capitulum in finagio dictæ villæ tres Corveias, quæ continent undecim jornalia terræ.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1187. ex Chartul. Buxer. part. 7. ch. 3 :
Dederunt monachis de Buxeria in elemosinam quandam Corveiam terræ, adjacentem inter Gille et Marre.
Alia ann. 1250. ibid. ch. 14 :
Vinea quæ fuit Martin Lesoit de Chambole, et Corveia, quæ plantata est inter Marreium et Gilleium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Corvatis, f. eodem intellectu. Charta Godefridi magni Lotharingiæ Ducis pro Monachis Gorziensibus ann. 1069. apud Miræum tom. 1. pag. 353. col. 1 :
Donamus etiam eis vineam apud villam vocabulo Columbariam, et pratum quod dicitur ad Canirol... sed et Corvatem in loco qui vocatur Blatizis-fontana.
Vide Corva. Vide supra Corratis.