« »
 
[]« Croceum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 623c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CROCEUM
CROCEUM, Idem quod infra Crocium. Charta Edwardi II. Angl. Regis ann. 1319. pro Johanne de Bermyngeham apud Rymerum tom. 3. pag. 768. col. 2 :
Salvis etiam et reservatis nobis et hæredibus nostris Croceis in dicto Comitatu de Loveth, sicut in aliis Comitatibus libertatum in terra nostra Hiberniæ nobis reservantur.
P. Carpentier, 1766.
Haud scio an inde accersenda sit vox Gallica Crochet, qua Exactio, coactio, vulgo Recette, significari videtur, in Memor. H. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1423. fol. 163. v° :
Dominus Johannes de Puligny miles, antea et de novo ordinatus in officio contrarotulatoris et Crochet pedagii, revæ et cartularii S. Johannis de Losne.
Infra fol. 169. r° :
In officio receptæ cartularii apud Cabilonem sur la Sone.