![[]](img/image.png)
CROCEUM, Idem quod infra Crocium. Charta Edwardi II. Angl. Regis ann. 1319. pro
Johanne de Bermyngeham apud Rymerum tom. 3. pag. 768. col. 2 :
Salvis etiam et reservatis nobis et hæredibus nostris Croceis in dicto Comitatu de Loveth, sicut in aliis Comitatibus libertatum in terra nostra Hiberniæ nobis reservantur.
P. , 1766.
◊ Haud scio an inde
accersenda sit vox Gallica Crochet, qua Exactio, coactio, vulgo Recette,
significari videtur, in Memor. H. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1423. fol. 163. v° :
Dominus Johannes de Puligny miles, antea et de novo ordinatus in officio contrarotulatoris et Crochet pedagii, revæ et cartularii S. Johannis de Losne.Infra fol. 169. r° :
In officio receptæ cartularii apud Cabilonem sur la Sone.