« 3 crota » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 627b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CROTA3
3. CROTA, Domus. Charta ann. 1157. apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 128 :
Uxor Guillelmi de Tortosa, timens mortem, in Crota turris majoris ante diem Jovis qua ipsa mortua fuit, dixit, etc.Tabularium Ecclesiæ Uticensis ann. 1208. pag. 5 :
Acta sunt hæc apud Ucetiam in Crota Domini Episcopi, etc.Charta Avenionensis apud Fantinum Castrucium tom. 1. Hist. Avenion. pag. 177 :
Item solarium supra Crotam Magistri Raimundi Praderii.Ibid. pag. 176 :
Hospitium hæredum Pontii Porcelli, exceptis Grota et duabus apothecis desuper ;ubi pro Grota puto legendum Crota. Charta anni 1288. ex Archivo S. Victoris Massil. Armar. Reg. num. 11 :
Actum in Castro Regii in Crota domus dicti domini Episcopi.Instrumentum anni 1242. tom. 3. Gall. Christ. col. 214 :
Cum Crota et furnello et turre et fundamento supra, cum camera superiori, etc.Instrum. ann. 1228. in parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 128 :
Videtur impedire elevationem sive exaltationem prædictæ Crotæ turris vestræ.Concessio anni 1253. Histor. Dalphin. tom. 1. pag. 30. col. 2 :
Actum apud Venetum retro Ecclesiæ.His omnibus in locis non domus, ut Cangius exponit, sed pars domus, ut crypta vel cella inferior, vel quivis alius locus concameratus debet intelligi. Provincialibus Croto Cavea est, Croutat vero Concameratus : quo referri possunt, quæ Browerus scribit in Fortunatum pag. 181 :
Manet in Francico juxta Gallicoque sermone, ut testudines Crotte appellitent. Qua de re visum est subnectere viri eruditi judicium, Grottam scribentis, aut durius Crottam, esse omnino testudinem substructionis in ædificio subterraneo, voce Gallica, quæ Græcis ϰρύπτη, vel ϰρύπτα. Unde et Sidonio et Plinio Juniori usitatam Cryptoporticum Francos appellare Grotte et Grotesques, Leodienses Crotte.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1417 :
Quamdam Crotam seu fundamentum turris, sitæ in loco de Sabrano, etc. Crote,eodem sensu, in Lit. admort. ann. 1445. ex Reg. 177. Chartoph. reg. ch. 151 :
Item une chambre et deux petites Crotes, assises en la cité de Viviers au carrefour de Magibosa. Croustevero, pro fornice, vulgo Voute, in Chartul. sign. Ezéchiel. Corb. ad ann. 1421. fol. 126. r°. :
Et aveuc che ressartirontVide infra Crotonus.(les massons)en le Crouste de l'église, partout la où il appartenra.