« Crustica » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 632b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CRUSTICA
CRUSTICA, Census, qui pro agris et prædiis rusticis Imperatori, vel domino feudi
pensitabatur apud Græcos. Innocentius III PP. lib. 13. Epist. 192 :
Salvo tamen terrarum censu, qui Crustica Græco vocabulo nuncupatur, et dudum solvebatur a Græcis.Lib. 14. Epist. 110 :
G. de Villaharduini, ad quem ratione feudi dicta Crustica pertinebat.Occurrit hæc eadem vox non semel in Epistolis ejusdem PP. Est autem Crustica, census qui agri nomine pendebatur, Græcis ἀγροστιϰόν, nostris agrarium dictus. Conjecturam nostram firmat Epist. Roberti Imp. Constantinop. in Regesto Honorii III. PP. lib. 6. Epistol. 85. apud Odoric. Raynald. in Annalib. Eccles. ann. 1221. num 25 :
Omnes Ecclesiæ Cathedrales habeant possessiones suas, quas habuerunt tempore Alexii Bambacoraci Imperatoris libere ab omni exactione, et laicali jurisdictione, salvo tamen debito, et justo Acrostico, si quod debent pro possessionibus ipsis.Vide Ager, et Acra.