« »
 
[]« 1 culmus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 649a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CULMUS1
1. CULMUS. Culmosubnixa, connixa, hoc est, traditione culmi vel stipulæ roborata et confirmata. Traditiones Fuldenses lib. 1. tradit. 5. et lib. 1. trad. 16. 21. 28. 42. 43 :
Firmissimam habeatis potestatem Culmo subnixam.
Alibi :
Hoc sit actum coram testibus subterpositis Culmo subnixum.
Tradit. 11 :
Firmissimamque habeatis potestatem stipulatione subnixam.
Unde liquet, Culmum et stipulationem idem sonare. Est autem Culmus idem quod stipula. Gl. Lat. Græc. : Culmus, ϰαλάμη, στάχυς. Will. Brito in Vocab. MS. :
Stipula sunt folia seu vaginæ, quibus Culmus ambitur, atque fulcitur, ne pondere fruges * cûetr.
f. curventur. Vide Stipulatio.