« Cultellare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 650a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CULTELLARE
CULTELLARE, Cultellatæ vestes, de vestibus, quas Franci nostri subinde in ligulas
incidere solent :
Taillader les habits, habits tailladez.Cæsarius Heisterbach. lib. 4. Mirac. cap. 15 :
Superbia vero sic in eis regnavit, ut cogitare non sufficerent, quali modo vestimenta sua inciderent, stringerent, atque Cultellarent.Idem lib. 5. cap. 45 :
Dæmonem in specie viri, tunica Cultellata contra se stare conspexit.Lib. 10. cap. 11 :
Erat indutus vestibus purpureis atque Cultellatis.Et mox :
Concedam tibi unam lingulam pallii mei.
◊ Ejusmodi vestium scissuras, quæ frequentes fuere apud
nostros, damnarunt passim Scriptores. Vita S. Gerlaci Eremitæ cap. 9 :
Milites de percussione et scissura vestium, de oppressione pauperum, de vanitate alearum... arguebat.Chronic. Vosiense :
Dehinc repertæ sunt pretiosæ ac variæ vestes, designantes varias omnium mentes, quas quidam in sphærulis et ligulis minutissime frepantes, picti Diaboli formam assumunt.De hujusmodi vestibus sic statuit Jacobus I. Rex Aragon. in Constitutionibus Catalaniæ MSS. :
Item statuimus, quod nos, nec aliquis subditus noster non portet vestes incisas, listatas, vel tropatas, nec portet aurum vel argentum, nec aurifrigium, nec setam sudam, nec sembellinum, nec erminium, nec lutriam, nec aliam pellem fractam, nec affiblays cum auro vel argento, sed erminium, vel lutriam integram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium capæ, et operturas manicarum, quæ dicuntur Brassaleres, et in capitibus manicarum, et in mantellis similiter et cotis, sive garnariis.Balduinus de Condato MS. :
Ejusmodi scissæ vestes Clericis potissimum interdicuntur in Concilio Melfitano can. 13. et Remensi can. 2..... Et quis homs es tu,Qui voisi faitement vestuDe draps ouvers et Fenestrez.
Cultellare Agrum, Frontino de Limitibus agror. est agrum eminentiorem ad planitiem redigere,
et quasi cultello decidere tumores. Cultellatus ager, est libratus, et ad planitiem
exæquatam redactus. Vide Salmasium ad Solinum pag. 690.