« »
 
[]« Culverta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 652c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CULVERTA
CULVERTA. Libellus supplex anni circiter 1106. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 662 :
In tantum Ecclesiam affligebant, ut Culvertas suas mitterent, quas offertiones de manu Presbyteri per vim distraherent, in quorum manibus, qui offerebant, osculum præbebant. Cl.
Editor Culvertas servos viles intelligit. Recte quidem ; id satis patet ex sequenti voce Culvertagium. Sed cum non una fuerit servorum vilium conditio, restat investigandum, quænam fuerit Culvertarum propria. Illam, mea quidem sententia, retegit Caput 96. libri 1. Stabilimentorum S. Ludovici cum veteri Consuetudine Andegavensi comparatum. Hoc caput inscribitur in stabilimentis :
De hons mesconnu en terre de gentilhons,
vel ut præfert codex MS. DD. Cancellarii :
De homme mescru de son seigneur ;
in Consuetudine vero Andegavensi notis illustrata :
De home estrange et Cuvert.
Item sonant Mesconnu, Mescru, Estrange et Cuvert : sunt autem Mesconnus vel Mescrus hoc in loco, ut rite probat D. de Lauriere tom. 1. Ordinat. pag. 187. Albani seu advenæ ex alio regno egressi, quorum origo incerta [] est et incognita. Hujusmodi advenas pluribus in locis cum servis annumeratos fuisse testis est inter alios Bellomanerius cap. 45. Des Aveux pag. 254 :
Il y a de telles terres, quant un frans home, qui n'est pas gentixhome de lignage, i va manoir et i est resident un an et un jour, il devient soit home, soit femme, Serf au seigneur sous qui il vient estre resident.
Statuta Davidis Regis Scotiæ lib. 2. cap. 3 :
Homo qui in terra Domini Regis sine domino inventus fuerit postquam breve lectum fuerit in curia domini Regis, habeat spatium quindecim dierum perquirendi sibi dominum. Et si ad proximum sibi terminum dominum sibi non invenerit, justitiarius domini Regis octo vaccas de eo capiat, et hominem ad opus domini Regis custodiat, donec dominum invenerit.
His addit D. de Lauriere Consuetudines Vitriaci art. 72. et Campaniæ art. 58. necnon Inquisitionem alienigenarum Calniaci relatam in Glossario Juris Gallici in voce Aubaine : ex quibus liquet alienigenas servituti sæpius obnoxios fuisse. Sed illud ipsum comprobant Stabilimenta S. Ludovici cap. 96. primum laudato, ubi :
Se gentilhons a hons mesconeu en sa terre, se il Servoit le gentishons :
vel ut habet MS. DD. Cancellarii, S'il estoit Serf : pro quo Consuetudo Andegav. Si gentishome a homes Cuvert en sa terre : quibus non solum declaratur servitus alienigenarum, sed vocum Mesconnu et Cuvert una et eadem notio confirmatur. His positis, nemo est qui non videat, quam facile explicentur loci, quos in voce subsequenti Cangius exhibet. Unus sit instar omnium :
Rex Francorum omnes cum equis jussit sub nomine Culvertagii convenire,
id est, Sub pœna dejectionis in conditionem Culvertarum seu servorum extraneorum : quo pœnæ genere congruenter plectuntur qui militiam detrectant, quam amore patriæ, ubi bellum urget, ultro sequuntur fideles indigenæ ; hincque magis ac magis evincitur Culvertas extraneos fuisse infimæ conditionis et incognitæ. Neque fortassis aliunde arcessendum vocis etymon, quam quod hujus sortis homines parum noti essent et obscuri. Ad hanc notionem proxime accedit vox nostra Couvert, Tectus, velatus, occultus : quam alias Culvert vel Cuivert efferre potuerunt. Huic conjecturæ non parum favet vox synonyma Mesconnu, ignotus. Sunt qui deducunt a Collibertus ex aliquanta vocum affinitate, quæ me non multum movet, quod non eadem sit Culvertæ et Colliberti notio. Vocem Cuivert usurpavit Helinandus in suo Poemate de la Mort :
Mors fait franc homme de Cuivert.
Hoc est, e servo facit liberum, ut recte interpretatur Menagius.
P. Carpentier, 1766.
Gall. Cuivert, Culvert et Cuvert, Ut ut est de vocis hujus etymo ejusque significatione in locis supra laudatis, convicii loco sæpius adhibitam fuisse certum est, ut quis infamiæ, proditionis, vel perjurii crimine notaretur ; quod ex sequentibus patet. Vita JC. MS. :
Enmi le vis l'ont escopi
Li fel Juis, li mal Cuvert.
Bestiarius MS. :
Chi mondes est si desloiaus,
Et si traitres, et si faus,
Si Cuvert, et de mal part,
Si tronchonneus, et si guernart, etc.
[] Ibidem :
Mais un monstre i a merveilleus,
Trop Cuvert, et trop perilleus,
Cetus a nom selonc Latin.
Le Roman de la guerre de Troyes MS. :
Culvert, comant avez pansé,
Que feistes tiel cruelté ?
Ibidem :
Culvert, fet elle, sathanas,
Vil, et honteos, et renoiez, etc.
Rursum, ubi Achilles Hectorem occidit, Culvert dicitur :
Et quant l'aperçoit li Culvert
Droit vers lui broce son destrier.
MS. part. 2. ubi regem alloquitur :
Puis li dis en reprouche, ne s'en pot atenir :
Outré Cuivert vielhart, Dieux te puist maleir,
Tu voloies ma niece avoir à ton plesir ;
Or convient tu lesses un autre o lui jesir.