« Culvertagium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 653b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CULVERTAGIUM
CULVERTAGIUM. Matth. Paris anno 1212 :
Rex Francorum omnes cum equis jussit sub nomine Culvertagii convenire, ne crimine læsæ majestatis damnum exhæredationis incurrere viderentur, etc.Infra :
Rex Joannes brevi suo ad Vicecomites jussit, ut nullus remaneat, qui arma portare possit, sub nomine Culvertagii, et perpetuæ servitutis.Ibidem :
Nihil magis quam opprobrium Culvertagii metuentes, etc.Eadem habet Matthæus Westmonasteriensis ann. 1213. Vide Gul. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 2. pag. 269. Vox servitutem quandam ignominiosam denotans Francis perinde ac Anglis, sed incertæ et ignotæ prorsus significationis utriusque gentis peritioribus. Nam vix est, ut quampiam ex prolatis a Spelmanno in Nidering, ut et a Watsio, Somnero, et Twisdeno sententiis amplectar, qui a culum vertere, seu fugam arripere, vocis etymon accersunt, nullo sane fundamento. Si tamen cum aliis divinationi liceat indulgere, Culvertagium idem valet hoc loco quod confiscatio, feudorum scilicet. Nam in Consuetudine Solensi tit. 10. art. 8. Couvrir le feu de son fivatier, seu ignem sui vasalli operire, dicitur dominus, cum ex defectu vel delicto aliquo, vassallorum feudalium feuda ac tenementa in manu sua ac potestate ponit. Verba autem sub nomine Culvertagii, idem sonant, quod sub pœna confiscationis. Vide Culverta.