![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
![[]](img/image.png)
1. CUM, Coram, apud. Greg. Turon. lib. 7. Hist. cap. 15 :
Nectarium autem, Baudegisili fratrem, nefandis accusationibus Cum rege tentavit obruere.
![[]](img/image.png)
2. CUM, pro Ab, ex, apud eumd. Greg. ibid. lib. 8. cap. 43 :
Cives Cum homine obtinere non queunt, ut saltem vel celebrata solemnitate paschali discutiatur.Mirac. S. Nicetæ tom. 4. Sept. pag. 8. col. 1 :
Mulier, nomine Maria, habens oculum dextrum quasi evulsum de loco suo, nihil Cum eo videbat.
![[]](img/image.png)
3. CUM, Accusativo alligatum pro ablativo, in Epist. Sigeberti reg. tom. 1. Febr. pag.
232. col. 2 :
Ignoramus in quo loco una Cum reliquos fratres et comprovinciales vestros debeatis conjungere.
![[]](img/image.png)
4. CUM, Apud. Chronic. Moissiac. ad ann. 809 :
Saxones venerunt ultra Albiam et fregerunt ibi unam civitatem Cum nostris Hwinidis, qui appellantur Semelding, Connoburg.Vide Pertz. Scriptor. tom. 2. pag. 448. not. 24. et pag. 596. not. 15.
![[]](img/image.png)