« »
 
[]« Curatura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 663c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURATURA
CURATURA, vel Curata, Telonei species ex mercibus in nundinis distractis. Charta Berengarii Imper. ann. 916. apud Ughellum tom. 4. pag. 794. in Episcopis Cremonensibus :
Placita custodire, mansionatica facere, portatica tollere ac telonea, ac Curatam publiciter erigere quærebat.
Infra :
Aut Curatam aut portaticum ibi tollat nemo, etc.
Ita pag. 817. At
Curatura, scribitur in Charta Henrici Imp. ibidem pag. 808. Alia Ardoini Regis Italiæ ann. 1011. apud Guichenonum in Biblioth. Sebusiana pag. 249 :
Omnem districtum, mercata, teloneum, Curaturam, etc.
Alia Anselmi Archiepiscopi Mediolan. anno 1100. apud eumdem Ughellum, et Puricellum pag. 482 :
Stabilitur quoque et communi institutione a nobis laudatur, quatenus ibi sit mercatum annuale omnium rerum fluens et venale, ex quo nullus præsumat Curaturas quærere, etc. Turadia,
perperam pro Curadia, editum apud eumdem Puricellum pag. 519 :
Coloneum (l. teloneum) quod vulgo Turadia dicitur, sive Portenaticum.
P. Carpentier, 1766.
Charta Conradi imper. I. ann. 1031. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 417 :
Cum persolutione omnium navium, et cum Curatura omnium negotiorum, qui fiunt in prædicta ripa, tam ab incolis civitatis, quam ab aliis aliunde [] ad negotium venientibus, etc.
Vide supra Curaria.
Currita, perperam, ni fallor, exaratum legitur in Charta Lotharii III. Imper. anno 1133. apud eumdem Ughellum et Cælestinum in Episcopis Bergomensib. :
Theloneum videlicet, quod Currita vulgariter dicitur, de omni mercato, quod infra civitatem fit, etc.
Ut et
Curritura, in Charta Friderici I. Imper. anno 1156. apud eumdem Ughell. ibidem :
Cum usibus, conditionibus, fodro, districto, atque teloneo, quod vulgo Curritura dicitur ubicumque mercatum fuerit, etc.
At unde dictum ejusmodi teloneum, non plane assequor, nisi debitum illud fuerit civitatum Curatoribus, tametsi extremis sæculis ejusmodi dignitatis vix mentio occurrat ; vel potius, quod tributa in Curatorias, de quibus supra in voce Curator 1. inferrentur.