« »
 
[]« 3 curia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 665a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURIA03
3. CURIA, Dignitas vel Officium Curionis, Cure. Jacobus de Vitriaco in Histor. Occid. cap. 22. de Præmonstratensibus :
Habent autem Curias et Prioratus, non solum hominum, sed et feminarum, in quibus tam Clerici quam Laici, secundum quod eis a superioribus injungitur, commorantur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curia Personæ Ecclesiæ, Domus Curionis, Angl. Parsonage, Gall. Presbytere. Charta Hugonis Lincoln. et Jocelini Barthon. Episcoporum apud Kennettum in Antiquit. Ambrosden. ad annum 1228. pag. 205 :
Episcopus Sarum et ejus successores conferent in perpetuum cui voluerint idoneæ personæ tertiam partem decimarum garbarum totius parochiæ de Cumpton et omnes minutas decimas, quæ de jure debentur eidem Ecclesiæ, et omnes obventiones altaris et cimeterii prædictæ Ecclesiæ, et totam terram et Curiam, quæ fuit Personæ illius Ecclesiæ, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad prædictam Ecclesiam et terram illius pertinentibus : præter duas partes decimarum garbarum prædictæ parochiæ et croftam quæ jacet juxta Curiam Personæ, et unam acram prati vicinam eidem croftæ.