« 4 curia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 665a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURIA04
4. CURIA, Senatus civitatis, cujus Magistratus Decuriones et Curiales
dicuntur in Cod. Theod. et Justin. de Decurionibus passim, in Gloss. Lat. Græc. :
Βουλή, βουλευτήριον.Gloss. Gr. Lat. :
Βουλευτήριον, Curia, ordo.Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 1. cap. 2. § 17. sqq.
◊ Institutæ porro Curiæ fuerunt in municipiis exemplo
Senatus Romani, ϰατὰ τῆς βασιλευούσης πόλεως μίμησιν, ut
est in Justiniani Novella 38. unde et Senatus nomen iisdem inditum. S. Ambrosius 2. ad
Timoth. :
Quos constat in societatem Romanorum receptos, ut de cætero appellarentur Romani ; idcirco necesse est eos Curiam habere, in quam more Romanorum penulati conveniant.Senator lib. 6. Epist. 3 :
Curiales etiam verberat, qui appellati sunt legibus Minor Senatus.Idem lib. 9. Epist. 2 :
Non enim incassum vobis Curiam concessit antiquitas, non inaniter appellavit Minorem Senatum, nervos quoque vocitans ac viscera civitatum.Ausonius in Mosella :
Adde S. Augustinum in Psalm. 121. Marculphus lib. 2. form. 37 :........ Quos Curia summosMunicipum vidit proceres, propriumque Senatum.
In civitate illa adstante viro illo laudabili Defensore, et omni Curia illius civitatis.Vide Bertherium lib. 1. Pithan. cap. 10. Jacobum Gothofred. ad tit. Cod. Theod. de Decurion. et Jurisconsult. Vide Curialis 1.
Curia Publica. Formulæ veteres apud Bignonium cap. 3 :
Gestis municipalibus cum Curia publica et defensore prosequi et alligare deberem.Id est, la Cour assemblée.
Curiæ Obnoxius dicitur, qui ad munera Curialia, aut ad Curiam devocatur, ut est in
leg. 7. et 11. Cod. Theod. de Episc. (16, 2.) Nam olim pœnæ genus fuit Curiis
mancipari, quod gravissima Curialibus onera incumberent, quibus ex eo nec Curiam
deserere fas erat, lege 122. Cod. Theod. de Decurion. (12, 1.) etc. Anastasius in S.
Bonifacio :
Nec servum Clericum fieri, nec obnoxium Curiæ. Pœnitentiæ, vel Curiæ, vel cuilibet conditioni obnoxius,apud Gregorium Magnum lib. 2. Ind. 10. Epist. 25. S. Ambrosius Epist. 17 :
Ministri Ecclesiæ retrahuntur a munere sacro, et Curiæ deputantur.Concilium Ticinense sub Benedicto VIII. PP :
Ecce Clericos Curiæ et servos legibus traditos, num mutire fas erit ? Si servi sunt patres, servi erunt et filii : servient itaque cum filiis patres in Curia, id est curam super his tantum in publico habebunt, quæ ad solam Ecclesiæ utilitatem forensem pertinebunt. Nulli obnoxius civitati,in Edicto Theodorici cap. 64. Curialis conditio, in Capitulis Caroli Magni lib. 6. cap. 126. 128. e Julian. Novell. At Valentinianus leg. 66. Cod. Theod. de Decurionibus vetuit supplicii loco quempiam in Curiam adgregari, mitti, addici. Adde leg. 108. infra.
Curia, nude, pro foro sæculari sæpe sumitur. Jura et Consuetudines Normanniæ cap. 53 :
Laicalis Curia est congregatio eorum certo loco et die assignato, per quos jus est super querelam contentionis placitantibus exhibendum.Anastasius in S. Silvestro PP. :
Hic constituit, ut nullus Clericus propter causam quamlibet in Curiam introiret, nec ante judicem cinctum causam diceret, nisi in Ecclesia.Lex Longobard. lib. 2. tit. 51. § 12. Ludov. Pii cap. 4. :
Nemo Clericus, vel Diaconus, vel Presbyter pro qualibet causa intret in Curiam, nec ante judicem causam dicere præsumat, quoniam omnis Curia a cruore dicitur et immolatione simulacrorum.Hildebertus Cenomanensis Episcop. Epist. 30 :
Reos tormentis afficere, vel suppliciis extorquere confessionem censura Curiæ est, non Ecclesiæ disciplina.Ivo Carnotensis Epist. 22 :
Calumniatoribus meis... respondere non subterfugiam, vel in Ecclesia, si Ecclesiastica sunt negotia, vel in Curia, si sunt Curialia.Epist. 53. de quodam Clerico :
Verberatum, spoliatum per manus servorum trahi fecistis ad carcerem, et Curiæ traditum nulla consolatione refovistis.Epist. 137 :
De Curia autem in causis Clericorum vitanda, etc.Adde cap. Novimus. Extra de Verbor. signific. Ita Clerici Curiæ tradi dicuntur, cum de crimine, quod vitæ dispendio luitur, accusantur, in Vita S. Anselmi Lucensis Episcopi num. 8. et apud Willelmum Neubrig. lib. 1. cap. 19. Vide Capit. Caroli Magni lib. 5. cap. 228. 381. e Julian. Novell. etc.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1361. tom. 7.
Ordinat. reg. Franc. pag. 431. art. 16 : Curiæ non apponant manus in bonis defunctorum, etc.Adde Chart. ann. 1110. de Casa Vicecom. in Picton. ap. Guerard. in Irminon. pag. 378.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curia Appellationum Massiliæ ad hoc unum instituta, ut audiret causas eorum, qui a sententiis a
Judicibus aliarum curiarum latis appellabant. Exstat de jure hujus Curiæ caput integrum in
Statutis ejusdem urbis lib. 1. pag. 27. et seqq.Curia Baronis, Anglis, est locus pedaneus, in quo dominus feudi intra limites feudi sui
jurisdictionem in tenentes suos exercet. Baro enim in hac significatione a Domino
feudi nihil differt. Ita Cowellus. Leges Edwardi Confess. cap. 9 :
Barones vero, qui suam habent Curiam de suis hominibus, videant, ut sic de eis agant, quatenus erga Deum reatum non incurrant, et Regem non offendant.Mox :
Si quis Baronum justitiam non habet, in hundredo, ubi placitum habitum fuerit, ad propinquiorem Ecclesiam, ubi judicium Regis erit, determinandum est.Adde cap. 21. 35. Leges Malcolmi II. Regis Scotiæ :
Nullus Baro vel Comes... receptabit malefactorem aliquem... infra dominationem suam sub pœna amissionis Curiæ suæ in perpetuum.Assisiæ Hierosol. :
Il y a au Royaume de Jerusalem 4. Baronies et plusieurs autres Seigneuries, qui ont Cour, Coin, et Justice.In Statutis Alexandri II. Scotiæ Regis, cap. 14. Barones non possunt tenere Curias suas nisi Vicecomes Regis, aut serviens Vicecomitis nomine, intersit, ad videndum si Curia recte tractetur : et in omnibus eorum Curiis 4. placita reservantur ad Curiam Regis, videlicet de raptu mulieris, de incendio, de murdro, et de roboria, quæ dicitur rapina. Qualiter autem Dominus seu Baro perdat Curiam suam, docent pluribus Leges Baronum Scoticorum, seu Quon. Attach. cap. 8. et 9. Agitur etiam de Curiis Baronum ibid. cap. 34. Britton. cap. 27. ubi Rex loquitur :
En Countés avons-nous double Court, une des plees de nostre peas, lequel tiennent nos Coronnes et les Suters,Exstat in libro Anglico, inscripto Justice of peace, forma procedendi in Curiis Baronum, pag. 82. et seqq.(sectatores)et dount les Coroners seulement ont record. Et si avons Court come Court de Baron, et dont les Suters sount chargez de jugement, et n'ont point de records hors de leur Court, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curia Leta, iisdem Anglis Courtleet, minor est et inermis Jurisdictio, Gall. Cour
fonciere, vel Basse justice. Charta Henrici VI. Regis Angl. ann. 1443. apud
Rymerum tom. 11. pag. 41. col. 1 : Feriis, marcatis, chaceis, parcis, warennis, Curiis Letis visibus franciplegiis, consuetudinibus, libertatibus, etc.
Curia Christianitatis, Brittoni pag. 46. v. Cour Chrestienne, aliis Cour de
Chrestienté, Jurisdictio Ecclesiastica, forum Ecclesiasticum, in quo causæ ac
quæstiones, quæ ad religionem pertinent, agitantur. Quippe ex leg. 1. Cod. Theod. de
Religione, (16, 11.)
quoties de religione agitur, Episcopos convenit judicare, cæteras vero causas, quæ ad ordinarios cognitores vel ad usum publici juris pertinent, legibus oportet audiri. Ita in leg. ult. de Episcopali judicio (16, 12.) eodem Cod. in Nov. Valentiniani III. de Episc. judicio, etc.
◊ Religionis porro voce Episcopi deinceps jurisdictionem
suam adeo porrexerunt, ut ordinariis judicibus nihil fere judicandum relinquerent ; ex quo
subinde graves querimoniæ exortæ de Ecclesiasticis
judicibus, qui Ordinariorum jurisdictionem contra fas sibi adscribebant ac
usurpabant : de quibus vide Chartam ann. 1204. De interceptionibus Clericorum adversus
Do. Regis Jurisdictionem, in nupera Conciliorum Ecclesiæ Rotomag. Editione, Regestum
Parlamenti signatum Olim fol. 63. Librum Jacobi de Cugneriis Advocati Regii ann.
1329. cui titulus :
Hæc sunt gravamina et usurpationes, quæ et quas Prælati Franciæ, et aliæ personæ Ecclesiasticæ Regni Franciæ, vel eorum officiales et judices pro ipsis fecerunt et faciunt in præjudicium jurisdictionis temporalis D. Regis, Baronum et aliorum subditorum suorum dominorum temporalium :et Responsionem Cardinalis Bertrandi ad eumdem librum : Brittonum in Legib. Angl. cap. 3. Philippum Bellomanerium cap. 61. 66. veterem Consuetud. Franciæ, Will. Stanfordium lib. 2. de Placit. Coronæ cap. 41. et seqq. Guliel. Prynneum in Libertatibus Angl. passim, etc. Ad jurisdictiones denique istas Episcopales hæc spectant Guilielmi Neubrigensis lib. 2. cap. 16 :
Nempe Episcopi dum defendendis magis Clericorum libertatibus vel dignitatibus, quam eorum vitiis corrigendis resecandisque invigilant, arbitrantur obsequium se præstare Deo et Ecclesiæ, si facinorosos Clericos, quos pro officii debito, Canonicæ rigore censuræ coercere vel nolunt, vel negligunt, contra publicam tueantur disciplinam.
◊ Curiæ igitur Christianitatis amplissima fuit
jurisdictio, cum quæstionum ac causarum omnium, quæ non modo res Ecclesiæ, sed et
sacramenta, et quidquid ex iis dubietatis oriretur, spectant, cognitionem sibi arrogasset.
Cognoscebat enim
◊ De causis Clericorum ac tonsuratorum. Vide Appendicem Codicis
Theodos. Constit. 6. 17. Capitul. 3. ann. 811. cap. 1. veterem Chartam apud Diago de
Comitib. Barcin. lib. 2. cap. 31. Bractonum lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 5. cap. 10. § 1.
etc. Petrus de Cugneriis in Gravaminibus, ait, Prælatos, ut jurisdictionem suam augerent,
et omnium pæne ad se causas traherent,
solere facere magnam multitudinem tonsurarum pueris ætate minoribus.
◊ In rebus criminalibus Clericorum judex Ecclesiasticus non
habet jurisdictionem, sed tantum judicii executionem, v. gr. degradationem. Vide Matth.
Paris pag. 113. et Bracton. lib. 5. tract. 5. cap. 9. § 3.
◊ De causis spiritualibus, vel spiritualitati annexis, etc.
Vide Bracton. lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 5.
◊ De decimis, et aliis Ecclesiæ proventibus. Vide eumdem
Bractonum lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 5. cap. 10. § 1. 6. cap. 16. § 1.
◊ De causis, in quibus fidei aut sacramenti interpositio
occurrit. Vide Matth. Paris pag. 113. Bract. lib. 4. tract. 1. cap. 12. Assisias Hierosol.
cap. 20. Concilia Rotomagensia pag. 185. etc.
◊ De Hæreticis. Vide Matth. Westmonast. pag. 333. et Gariellum
in Episc. Magalonens. pag. 275.
◊ De infractura Ecclesiæ vel atrii, de læsione Clerici, de
oppressione et violatione feminæ. Vide Consuetud. S. Audomari ann. 1127. in Probat. Hist.
Guinensis pag. 194.
◊ De advocationibus Ecclesiarum. Vide Regiam Majestat. lib. 1.
cap. 2.
◊ De privilegiis Crucesignatorum. Vide eumdem Bract. lib. 5.
tract. 5. cap. 9. § 1. Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 82. etc.
nuperam Edit. Concil. Rotomag. Eccl. pag. 179. 180. 181.
◊ De causis matrimonialibus, dotibus, et earum accessoriis.
Vide Joannem Sarisber. Epist. 89. Regiam Majest. lib. 1. cap. 2. Matth. Westmonast. ann.
1247. pag. 333. Matth. Paris pag. 113. 488. Bracton. lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 2. cap.
10. § 1. cap. 12. § 3. Stabilimenta sancti Ludov. lib. 1. cap. 18. 131. Assisias Hieros.
cap. 20. Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 145. Concilia Rotomagensia pag. 185.
◊ De adulteriis. Vide eumdem Rocchum Pirrum in Notit. Eccles.
Sicil. tom. 1. pag. 125. veteres Chartas apud Ughellum tom. 7. pag. 400. 1327. et Statuta MSS. Caroli I. Regis Siciliæ cap.
296.
◊ De bastardia, legitimatione, seu de natalium jure. Vide
Regiam Majestatem lib. 2. cap. 50. § 4. cap. 59. § 4. Bractonum lib. 4. tract. 3. cap. 19.
lib. 5. tract. 5. cap. 6. § 1. cap. 19. § 1. Matth. Paris pag. 488. veterem Consuetud.
Norman. cap. 27. Guliel. Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 2. pag. 393. etc.
◊ De Testamentis et causis testamentariis. Vide Regiam Majest.
lib. 1. cap. 2. Matth. Paris. 113. 488. Bractonum lib. 2. cap. 26. § 2. lib. 4. tract. 1.
cap. 12. lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 3. cap. 10. § 1. 2. 4. Fletam lib. 2. cap. 57. § 13.
Assisias Hierosol. cap. 20. Foros Beneharn. Rubr. de Jugiament, art. 8. Rocchum
Pirr. pag. 145. Sed per Aresta Paris. 11. Januar. 1355. 18. Novemb. et Decemb. 1372. 14.
Novemb. 1376. 15. Dec. 1377. etc. dictum fuit, Regem de jure et usu habere præventionem in
cognitione testamentorum omnium in regno suo decedentium.
◊ De catallis, quæ sunt de testamento vel matrimonio. Vide
Concil. Insulæ bonæ ann. 1205. Bractonum lib. 5. tract. 5. cap. 2. § 5. 6. cap. 5. § 1.
◊ De usuris. Vide Matth. Paris pag. 113. Matth. Westmonast.
pag. 333.
◊ De feudis et tenementis, datis in liberam eleemosynam. Vide
Bracton. lib. 5. tract. 5. § 1. cap. 10. § 1. Inter querelas, quas Barones Franciæ Regi
Ludovico VII. detulerunt contra usurpationes Ecclesiasticorum, illa est :
Quod Clerici trahunt causam feodorum in Curiam Christianitatis, propter hoc quod dicunt, quod fiduciæ vel juramentum fuerunt inter eos, inter quos causa vertitur, et propter hanc occasionem perdunt Domini justitiam feodorum suorum. Responsio. In hoc concordati sunt Rex et Barones, quod bene volunt, quod ipsi cognoscant de perjurio, et transgressione fidei ; sed nolunt, quod cognoscant de feodo. Et si convictus fuerit de perjurio, vel transgressione fidei, injungant eis pœnitentiam : sed propter hoc Dominus non perdet justitiam feodi, nec propter hoc se capient ad feodum.Sed de fori Ecclesiastici origine et usu consulendus Morinus lib. 1. de Pœnitent. cap. 9. et D. Fleury in Præfatione ad tom. xix. Hist. Ecclesiast.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curia Archidiaconi, in qua Archidiaconus jurisdictionem exercebat suam. Pro emolumento sigilli
Curiæ Archidiaconalis, in Charta ann. 1340. inter Probat. Hist. Eccl. Meld. tom. 2.
pag. 218. In Chartulario S. Nicasii Remensis plures babentur Chartæ Curiæ Archidiaconi,
vel Archidiaconatus Remensis. Vide Archidiaconus.P. , 1766.
Curia Palatii, Jurisdictio archiepiscopi Remensis. Chartul. Campan. in Cam. Comput. Paris. fol.
251. r°. col. 1 : Ego Henricus comes Grandis-prati conquestus sum domino regi Navarræ de abbate videlicet S. Dionysii Remensis et de priore Grandis-prati, qui me fecerunt citari in Curia palatii coram officiali curiæ archiepiscopi Remensis.
P. , 1766.
Curia Magna Præsidentialis, Eadem quæ Regia. Diploma Ludov. VI. ann. 1121. in Append. ad tom. 6. Annal.
Bened. pag. 636. col. 1 : Caput ipsumVide Consilium 2.(monasterii Tironensis)quibuscumque omissis mediis, super præmissis coram magna præsidentiali nostra regia Curia solummodo habeat et teneatur respondere, etc.
P. , 1766.
Curia Regalis, Jurisdictio regia. Libert. Figiaci ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag.
264 : Viguerius et judex ipsius villæ Figiaci, qui soli judices nostram Curiam regalem in dicta villa habent exercere et etiam gubernare, in causis criminalibus tractandis et dirimendis, etc. Nous reservons entierement la Court et Cognoissance,in Lit. ann. 1370. ibid. pag. 368.
Curiæ Dominicales, Germanis Dinghæfe, quæ Dominis villarum vel territoriorum competunt : de
iis Zazius part. 11. de feud. § 3. Vide Indiculum possessionum monasterii
Schwarzacensis ann. 1154. ap. Guden. in Syllog. pag. 463. et Mitterm. Princip. Jur.
German. § 472. Dicebantur etiam Curiæ Placiti. Vide Haltaus. Glossar. German.
pag. 231. Eædem sunt Curiæ Militum in Chartis ann. 1291. ap. Guden. Cod.
Diplomat. tom. 2. pag. 266. et 268. Vide Curia 5. et Cortis 1.
L. , 1840–1850.
Jus Curiæ, quod feudali opponitur. Germ. Hofrecht. Vide Mittermaier. Princip. Jur.
Germ. § 5. et 84. Vetus auctor de Benefic. § 130 : Quicquid homo non suscipit per hominium, non judicetur esse beneficium ; sicut cum bona concedit dominus suis ministerialibus non per hominium sed secundum Jus Curiæ. Hæc concessio caret beneficiali jure, sed est concessio officialis, etc.
Curia Inferior, seu Baronis, Cour basse, in Consuetud. Aquensi tit. 14. art. 1.
Curia Major, sic appellata apud Beneharnenses Curia illa, in qua residebant Episcopi duo,
totidem Abbates ; cum provinciæ magnatibus, qui de majoribus et publicis negotiis, et de
vassallorum litibus supremo judicio dijudicabant, ut auctor est Marca lib. 5. Hist.
Beneharn. cap. 3. n. 2. Vide Foros Beneharnenses Rubr. de Cort Major, ubi de illius
jurisdictione, et eumdem Marcam lib. 4. Hist. Beneharn. cap. 17. n. 6. lib. 6. cap. 23. n.
3. cap. 24. n. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dare Judices ad Curiam, dicebatur de Judicibus quos ad dirimendas lites exortas inter se et subditos
Domini constituebant, qui judices ab adversa parte primum erant approbandi. Concessio
feodi per Guillelmum Bertrandi pro Odone Alamandi coram judicibus datis pro Curia.
Hist. Dalphin. pag. 20 : Anno 1282. Indict. x. xiv°. Kal. Julii ad requisitionem nobilis viri Odonis Alamandi Domini de Campis fuit confessus et publice solemniter recognovit ex sua certa scientia et spontanea voluntate Dominus Guillelmus Bertrandi Miles, in præsentia Petri Domini de Bucurione et Falconis Domini de Canuto datorum pro Curia a prædicto Domino Odone Alamandi, et per prædictum Dominum Guillelmum Bertrandi approbata et recepta, se habere et tenere in feudum et nomine feudi ab ipso Domino Alamandi, et de feudo et dominio ipsius Domini Odonis, quidquid ipse habet, tenet et possidet, etc.Vide tom. 2. pag. 20. col. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ponere Judices pro Curia sua, Iisdem notione et conditione. Recognitio facta per Vuillelmum de S. Martino
Annæ relictæ Petri Selvon ann. 1259. ibid. tom. 1. pag. 6 : Ad requisitionem seu interrogationem Dominæ Annæ uxoris quondam Petri Selvon, coram Gorta de Monte Bononi et Guiffredo de Valle S. Stephani, quos dicta Anna posuerat pro Curia sua, quam quidem et approbavit dictus Vuillelmus de S. Martino.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curiam Habere dicuntur Domini qui facultatem habent judicandi subditos suos in Curia sua.
Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 51 : Si homines Monachorum ejusdem Nundinis forisfacerent, vel quod eis esset aliquid forisfactum, Monachi haberent Curiam et emendas suorum hominum. MadoxFormul. Anglic. pag. 38 :
Quod si hujusmodi forisfactura super terram Ecclesiæ evenerit, præcipio quod Prior et Monachi inde suam plenarie habeant Curiam ; et defendo ne in aliis locis quocumque modo placitentur, nisi in eadem Curia S. Mariæ et sua.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curiam Petere, Litem aliquam ad suam Curiam advocare. Consuetudines Brageriaci art. 62 :
Item si duo Feodatarii ad invicem litigent, et Dominus feodalis petat Curiam ante litis contestationem, etc.Gallica versio sic habet :
Si deux Tenanciers plaident l'un contre l'autre, et le Seigneur feodal demande le renvoy avant la contestation, etc.Vide mox Curiam reddere.
Curiam Reddere, dicitur Dominus vassallus, cum ad vassallum, aut Dominum lis ante alterutrum
intentata remittitur. Rendre la Cour, in Consuetudine Andegavensi art. 79. 80. et
Cenomanensi art. 9. Regestum Parlamenti B. fol. 67 :
Cum... tenens locum Comitis Campaniæ Curiam sibi reddi petiisset, etc. Curiam repetere, amittere,fol. 70. Occurrit passim in hoc Regesto. Vide D. Brussel de Usu feodorum tom. 1. pag. 223.
P. , 1766.
◊ Arest. ann. 1284. in Reg.
2. Olim parlam. Paris. fol. 70. v° : Reddita fuit Curia domino Danguto et vicecomiti de Meleduno de domino Guidone Bassi milite super partiali actione, quam Johannes de Soisiaco miles ejus filius et nurus proponebant contra ipsum.
P. , 1766.
Curiam Infortiare, dicebatur superior dominus, cum homines suos ad curiam inferioris delegabat, ut
eam idoneo judicum numero muniret. Arest. ann. 1267. in Reg. Olim Parlam. Paris. :
Cum supplicasset abbas S. Richarii domino regi ut Curiam ejus infortiaret, quia satis fortis non erat ad justitiandum Mathæum de Roya militem, qui erat ejus homo ligius,... ordinatum est quod baillivus Ambianensis iret ad curiam dicti abbatis infortiandam.Vide in Par.
P. , 1766.
Curiam Mittere, Charta Guid. episc. Claromont. pro villis Biliomi et S. Lupi ann. 1281. in Reg.
73. Chartoph. reg. ch. 1 : Item si bajulus aliquem habentem causam in villa vult fovere, vel manutere, vel eidem patrocinari ; mittat Curiam sine suspicione.Id est, a judicando abstineat.
P. , 1766.
Curiam Requirere, Jus suum de lite judicanda repetere. Lit. pro S. Vict. Paris. ann. 1364. tom. 4.
Ordinat. reg. Franc. pag. 540 : Curiam et jurisdictionem seu causarum cognicionem, de suis justicialibus quibuscumque, coram et a quibuscumque dominis vel judicibus, requirere et restitui faciat(Præpositus Paris.)cum effectu.
Curia Pedis Pulverizati, id est, peculiaris extraneorum mercatorum in
nundinis. Vide Pede pulverosi.
Stare in curia, et in Curia detineri, apud Venetos, quid sit, docent Statuta Venetorum,
edita a Jacobo Theupulo Duce ann. 1242. lib. 1. cap. 51. Quippe debitor, qui judicis
sententia ad solutionem debiti condemnatus erat, submonebatur et citabatur per
ministerialem a Duce, ut in Curia staret, et debitum exsolveret intra 8. dies, aut pignus
vel vadium daret. Quod si juri non staret, capiebatur, et detinebatur in Curia,
Stare autem in Curia sic intelligimusId postea immutatum a Francisco Dandulo Duce lib. 6. cap. 14. eorumdem Statutorum, ubi stare in Curia, est remanere reclusus in carceribus Communis Venetiarum, ubi incarcerari solent debitores, de quo exire non possit, nisi post 2. menses : quibus exactis, stare debent in Curia S. Marci per alios 2. menses, ex qua exire ei non licet : quod si exeat, vel pontes transeat, a Duce rursum in carcerem conjicitur, in quo per alios 2. menses detinetur, si debitum non solverit.(verba sunt Statuti)ut in territorio Ecclesiæ S. Marci per dies 30. stet, ita ut pontem aliquem non transeat, quod si recedens pontem aliquem transierit, Dux faciat eum capi, et in carcerem retrudi, ubi erit per 30. dies. Si vero a Curia non recesserit, sed præfato modo in Curia et in territorio S. Marci steterit, et creditori suo infra eosdem 30. dies non persolverit debitum, debet in carcerem retrudi usque ad atios 30. dies : quibus expletis, si debitum non persolverit, jurabit manifestare quidquid habet, quod Dux accipiens dabit illud creditori. Pro his vero, quæ defecerint creditori suo de suo debito, faciet debitor cartulam promissionis, et jurabit, quod de omnibus, quæ lucratus fuerit, tertiam partem creditori suo dabit, usque quo redditum erit debitum universum. Alioquin stabit in carcere, donec hæc faciat, aut persolvat.
Curiam Tenere, eadem ferme notione habent Libertates urbis Barcinonensis a Petro Rege Aragon.
concessæ ann. 1283 :
In electione est creditoris vel convenire principalem debitorem vel fidejussorem, salvo quod possit tenere Curiam per unum annum.
Curia Franciæ, in Charta Galcheri de Castellione Comitis Porceani et Comitis Stabuli Franciæ 20.
Febr. ann. 1316. apud Duchesnium in Probat. Hist. Castilion. pag. 209. videtur fuisse
Magnatum ac Procerum Francicorum Conventus post mortem Ludovici Hutini Regis ad Regni
gubernationem coactus, donec Clementia Regina ad partum veniret : seu Curia
Baronum, vel Parium Franciæ, hoc est, Curia Parlamenti Parisiensis. Ubi
hæc verba subinde repetita notanda :
Par jugement de nos grans seigneurs : Par le jugement de la Cour de France : et avons encore promis... loyaument et en bonne foi, et en nom de nos grans Seigneurs dessusdiz, que si-tost comme on commencera à escrire, et à seeller au nom de cellui ou de ceus, qui le Royaume de France deveront gouverner, nous leurs baillerons Lettres seellées, etc.Habetur Regestum vetus, cujus titulus ita concipitur :
In nomine Domini nostri J. C. incipit Registrum Curiæ Franciæ de litteris et instrumentis sigillatis cum sigillis authenticis, prout ipsæ litteræ et instrumenta fuerunt in ipsa reposita per Magistrum Bartholomæum de Podio, Clericum D. Regis, judicem Carcassonensem, cum Mag. Nicolao de Autholio D. Regis Clerico, et quandoque cum Dom. Joanne de Murlento Canonico Capellæ Dom. Regis in sex scriniis per numerum et ordinem, de mandato Dom. Ludovici inclytæ recordationis Regis Franciæ ann. Dom. 1269. mensibus Octobr. Novembr. Decembr. quæ quidem scrinia sunt his litteris signata in thesauro Capellæ Parisiis ejusd. Dom. Regis.Deinde :
Hoc est registrum Curiæ Franciæ D. Regis de Feudis et de negotiis Senescalliarum Carcassonæ et Bellicadri ac Tolosæ et Caturcensis et Rutenensis ann. 1269.Vide Curia 8.
P. , 1766.
Curia Alemaniæ. Charta Frider. II. imper. ann. 1226. ex Tabul. eccl. Camerac. : Cum ibi sit Alemaniæ Curia, ubi persona nostra et principes imperii nostri consistunt. De consilio et providentia principum, tunc existentium nobiscum in Curia memorata sententialiter decrevimus, etc.Vide Curia 8.
Curia de Arcubus, ita appellatur Curia Archiepiscopi Cantuariensis Londini, quod teneatur juxta
Ecclesiam B. Mariæ de Arcubus, ut Rastallus auctor est : quæ quidem Curia,
Fama celebris, dicitur in Synodo Cantuariensi ann. 1295. in Præfat. Ea autem Synodus
continet Statuta Roberti Winchelsei Archiepiscopi Cantuariensis pro meliori ejusdem
suæ Curiæ regimine : ubi Consistorium de Arcubus appellatur cap. 2. 32.
etc.
Curia Rogationum. Libertates villæ Martelli in Lemovicibus ann. 1219. apud Justellum :
Nemo debet vendere ad talum res extraneas, nisi per concessum procuratoris particularis in Curia Rogationum, et qui fecerit, pro justitia 60. solidos dabit.