« »
 
[]« 6 curia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 668a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURIA06
6. CURIA, Atrium, impluvium quod vulgo Cour dicimus. Ebrardus in Græcismo, cap. 10 :
Curia planities in terris ; Curia Regum :
Sed Curtis proprie dicitur Canonicorum.
Leges Edwardi Confess. :
Si (reus) fugiendo domum Sacerdotis vel Curiam ejus intraverit, eandem securitatem et pacem habeat, quam et apud Ecclesiam : dum tamen domus Sacerdotis et Curia ejus in fundo Ecclesiæ consistant.
Ita passim Scriptores. Vita Ludovici Pii ann. 811. Cæsarius Heisterb. lib. 4. Mirac. cap. 76. 77. 94. lib. 5. cap. 28. lib. 8. cap. 96. lib. 11. cap. 63. lib. 12. cap. 5. Speculum Saxon. lib. 3. art. 51. § 1. Thwrocz. 1. part. Chron. Hung. cap. 41. etc.
Curia, Ambitus, incinctus domus. Charta Ludovici Regis Franc. ann. 1120. pro Monasterio Sandionysiano apud Duchesnium in Hist. Drocensi pag. 220 :
Curiæ etiam et propriis domibus Beatorum Martyrum in eadem Curia perennem indulgemus libertatem, vicariam omnimodam in Curia ipsa, et Curiæ domibus conferimus.
Quod vero Curia hic dicitur, [] Curtis Monasterii appellatur Joanni Diacono lib. 4. Vitæ S. Gregorii cap. 197.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curia Beghinarum, Claustrum in quo Beghinæ commorantur. Statuta Ecclesiæ Leodiensis ann. 1287. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 879 :
Item, præcipimus, quod omnes Beghinæ privilegio Beghinali gaudere volentes, intrent Curiam Beghinarum, et præcipimus commorantibus extra Curiam Beghinarum, quod distinguant habitum suum ab habitu Beghinarum, et si aliqua Beghina extra Curiam accesserit moratura, vel ejecta fuerit propter incontinentiam vel aliud delictum, habitum non deferat Beghinarum... alias autem in Curiis commorantes declaramus ad præmissa non teneri.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Curia Canonicorum, simili notione, apud Kennettum in Antiq. Ambrosden. ad ann. 1212. pag. 176. Charta Johannæ Priorissæ S. Trinit. de Bosco :
Noveritis quod nos dedimus... Hervico Priori de Berncester et ejus loci Canonicis duos seliones in Hodesham qui jacent juxta rivulum extra Curiam dictorum Canonicorum habendos et tenendos dictis Canonicis in perpetuum.
Canonicorum domum interpretatur Kennettus in Glossario, sed forte melius intelligeretur Prædium rusticum. Vide Curia 5. Chart. Capitul. Mindens. ann. 1303. ap. Würdtwein. Subsid. Diplomat. tom. 10. pag. 50 :
Nos Hermannus de Mandesloh canonicus et Volkerus civis Mindensis discordiam inter nos ortam super quibusdam domibus in area nostra claustrali ædificatis taliter duximus ordinandam... post obitum vero Volkeri prædictæ domus ipsi Hermanno cedent, vel illi, qui tunc temporis ipsam curiam tenet.
Vide Claustralis Area in Claustrum.