« »
 
[]« 2 curiales » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 670b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURIALES2
2. CURIALES, Palatini, Magnates, Regum Officiales, et cæteri, qui Principum Curias sectantur, vulgo Courtisans. Glossar. Latin. Gall. : Aulicus, Curiaux. Sueno de Legib. Curialib. Danicis cap. 5 :
Priscorum autem Curialium, qui et nunc Militari censentur nomine, hæc vigebat consuetudo, etc.
Petrus Damiani lib. 2. Epist. 3 :
Sicut ii, qui Ecclesiæ militando promoti sunt, vocantur ex more Pontifices ; ita qui famulando Principibus fiunt, dicuntur a Curia Curiales.
Will. Tyrius lib. 20. cap. 25 :
Ibi vero occurrentibus ei magnis sacri Palatii Principibus, cum maximo Curialium numero.
Lib. 22. cap. 4 :
Si famulorum et Curialium numerositatem scripto comprehendere tentemus.
Charta Simonis Comitis Leicestriæ ann. 1211. qua donat Raimundo de Cadurco castrum de Tornes, consilio Procerum et Curialium suorum. Alia ann. 1126 :
Actum est hoc sub præsentia strenui Comitis Theobaldi et ejus Curialium apud Vitriacum.
Libertates, concessæ Villæ Montisbrusonis a Guigone Comite Forensi ann. 1223. MSS. :
Si aliquis de Curialibus, vel de familia Comitis verberaverit aliquem de villa, etc.
Vide Joannem VIII. PP. Epist. 199. Constit. Sicul. lib. 1. tit. 9. tit. 37. tit. 29. § 2. etc.
Magnus Curialis, Dignitas in civitatibus. Grand Curial de Baugé, d'Yenne, apud Guichenonum in Probat. Hist. Bressensis pag. 51. 59.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Recensendum non est inter dignitates civitatum Magni Curialis officium. Curialis Balgiaci Magnus dictus est, quod esset Scriba Judicis Balgiaci, majorque Castellanorum Curialibus, qui et ipsi inter Dignitates urbium in Bressia non debent annumerari. In usibus aut actu Notorietatis stagnorum Bressiæ, apud eumdem Guichenonum in Probat. pag. 170. et apud Revellum pag. 265. Curialem et Scribam unum eumdemque fuisse aperte claret :
Testes coram nobis Petro Castellani Castellano de Villariis et manibus mei Curialis subsignati de et super prædicta consuetudine interrogati... ann. 1502.
De iis Curialibus eorumque muniis fusius agunt Revellus pag. 261. et Colletus pag. 174. et seqq.