« 3 curialis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 670b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURIALIS1
3. CURIALIS. Bulla Benedicti VIII. PP. Ind. 1. apud Ughellum in Episc. Portuensib. :
Concedimus vobis et vestris successoribus in perpetuum de civitate Portuense duos piscatores, et duos Curiales, quales vos eligere volueritis de ipsis hominibus, qui ibidem fuerint.Et infra :
Ipsi namque duo piscatores et duo Curiales ulterius nullam dationem aut servitium facient.Charta Libertatum villæ S. Germani in Foresio ann. 1247 :
Quod si aliquis de Curialibus vel de familia nostra verberaverit aliquem de villa,.... nisi Curialis faceret illud causa correctionis, etc.Ubi Curiales iidem videntur, quos Hospites et Mansionarios vocabant : Curiæ et præstationibus ac muniis Curialibus obnoxii.
P. , 1766.
◊ Apparitor, accensus, idem
qui serviens, Gall. Sergent. Lit. ann. 1340. tom. 3. Ordinat. reg. Franc.
pag. 605 : Per arrestum ipsius curiæ dictum fuit, quod dicti religiosi.... de punitione suorum Curialium immediate sub ressorto dicti senescalli remanerent.Inventar. Ms. ann. 1366 :
Item quoddam instrumentum super certis responsionibus per rectorem dicti comitatus de Curialibus seu servitoribus curiæ dicti rectoris conquerentibus factum.
L. , 1840–1850.
Curiale Colloquium Germ. Hofsprache, Conventus ad curiam sive principis ita ut sit
procerum, sive domini ita ut sit ministerialium. Charta Rudhardi Archiep. Mogunt. ann.
1090. in Gudeni Cod. Diplom. pag. 29 : Ut nunquam cogatur abbas in expedicionem ire, vel curiam frequentare aut ad Colloquium Curiale ex justitia venire.Vide Haltaus. Gloss. Germ. German. col. 641.
L. , 1840–1850.
Curialitas. Officium quod Curiæ debetur, Jus Curiæ. Charta ann. 1327. ap.
Guden. tom. 4. Cod. Dipl. pag. 1041.