« 4 curialis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 670c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURIALIS2
4. CURIALIS. Joann. de Janua :
Comis, suavis, Curialis,Gall. Courtois. Henricus Huntindonensis de Contemptu mundi cap. 1 :
Guillebertus versibus et prosa et habitu Curialissimus.Curialissimum servitium, in Chart. ann. 1434. ap. Haltaus. in Glossas. col. 1737.
P. , 1766.
◊ Gualter. Hemingford. de
Gestis Eduardi III. reg. Angl. ad ann. 1339. pag. 311 : Mittitur ergo ad regem Franciæ, cui et diceret, quod Curiales et probos se non ostenderent, etc.Specul. dominar. part. 2. cap. 21 :
Tertio studeat honorem Curialem ex urbanitate proximis impendere : nam sicut ab omnibus honorem recipit, ita decet eam omnibus, secundum exigentiam statuum et merita personarum, honorem Curialiter exhibere ; decet enim eam esse totius Curialitatis exemplar. Modo Curialiori, quo posset fieri, postulaverat,in Arest. parlam. Paris. ann. 1394. ex Cod. reg. 9852. 3. 3. fol. 90. v°.
Curialitas. Joan. de Janua :
Comitas, Curialitas, vel suavitas.Alibi :
Facetia, Curialitas.Donat. provincial. pag. 170 :
Curialitas, Cortesia.Gallis Courtoisie. Philippus de Pergamo in Catone moralizato :
Curialitas est quasi idem quod nobilitas morum.Mox :
Sicut virtus legalis, quæ est justitia, est omnis virtus ex eo, quod facit actum omnis virtutis : sic Curialitas, quæ dicitur a Curia, est magna domus Nobilium, quantum ad mores, etc.Deinde : Ille, qui
Curialis est, liberalis est, quia prompte tribuit : et est magnificus, quia magnos sumptus facit in magnis operibus, et est temperatus... affabilis, etc.Metellus in Quirinalibus :
Nangius in S. Ludovico pag. 365 :Ut convivarum primo summoque suorum,Et Curialitate se vivere mandat adhuc.
Eos adtrahebat ad pacem et benevolentiam suis Curialitatibus et auxiliis opportunis.Rodericus Toletan. lib. 5. de Reb. Hispan. cap. 2 :
Quos Curialitate, affabilitate et bonis moribus sic instruxit, etc.Idem libr. 7. cap. 25. Hist. Cortusiorum lib. 7. cap. 4 :
Tantæ Curialitatis et largitatis, ut vix sibi equum et tunicam retineret.Beka in Chronic. Hollandiæ pag. 77. de Elect. Wilhelm. Imperat. :
Oportet unumquemque militare volentem esse...Magnanimum in adversitate, Inge-nuum in consanguinitate, Largifluum in honestate, Egregium in Curialitate et Strenuum in virili probitate. Charta anni 1209. ex Archivo Monasterii B. M. de Bono Nuntio Rotomag. :
Monachi de Curialitate sua michi dederunt quinque libras Andegav.Charta anni 1303. apud Stephanotium tom. 3. Antiq. Pictav. MSS. pag. 935 :
Concessit... Heliæ Guidonis.... pro Curialitatibus et multimodis gratiis, etc.Regest. Parlamenti ann. 1456. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 433 :
In recompensationem plurium Curialitatum et servitiorum, etc.Charta vernacula ann. 1399. in Hist. Vergiacensi lib. 5. cap. 4 :
Les longs et agreables services et Curialitez qu'elle m'a fait au tems passé.Vide Guichenonum in Episcopis Bellicensib. pag. 44. 79. Hemeræum in August. Viromand. pag. 202. Acherium Spicil. tom. 6. pag. 664. Acta SS. Martii tom. 2. pag. 123. Maii tom. 7. pag. 831. 832. et 836. etc. Murator. tom. 12. col. 690.
P. , 1766.
◊ Nostris Curialité.
Lit. Guil. de Chalon comit. Autiss. an. 1298. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol.
96. v°. col. 1 : En recompensation des granz Curialitez et des granz services que ledit Estienne nous a fais u temps passé, etc.
Curialitas Angliæ et Scotiæ. Ea olim, nescio an et hodie, inoleverat in Anglia Lex, qua, qui uxorem duxerat
feodo simplici vel talliato saisitam, illa extincta, si liberi, qui ex eorum matrimonio
nati fuerant, seu mas, seu femina, vel stante matrimonio, vel post uxoris mortem
obiissent, feodo illo frueretur ad vitam. Quæ quidem Lex Curialitas Angliæ ideo
dicta, quod in eo tantummodo regno locum haberet, inquit Littleton sect. 35. cujus lemma
concipitur : Curtesie d'Angleterre. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 645 :
Lequel Sire Jean (le Spenser) engendra sur ly un fis, ou une fille, que mourust, issi ke après la mort Jeanne, Sire Jean le Despenser tint le maner du Chastel per la Curtaysie de Engleterre.Vide Nomolexicon Thomæ Blount in Curtesie of England.
◊ Neque tamen in Anglia duntaxat locum habuit Curialis
seu officiosa Lex illa, sed et in Scotia ; atque adeo in burgagiis. Leges Burgorum
Scoticorum cap. 44. cujus lemma est De Curialitate Scotiæ in burgo :
Si aliquis capiat burgagium cum aliqua in liberum maritagium, et cum ea genuerit masculum vel feminam, et casu contingente moriatur uxor viri illius, et post mortem, si filius vel filia vivat, vel moriatur, vir illo burgagio omnibus diebus suis vitæ gaudebit, etc.Vide Tenens, et Viduitas : præterea Skenæum de Verbor. significat. in verbo Curialitas.
Curialiter, Comiter, humaniter, Courtoisement ; more Curialium, à la maniere des
Courtisans. Auctor de Disciplina Scholarium cap. 4 :
Quæsivit, cujas esset ? secumque me adduxit, Curialiter consolans, etc.Adde cap. 5. Fulbertus Carnotens. Epist. 21 :
Qui noster neque Monachus sit, neque Clericus, et plures habeat testes Curialiter agitandi,Nangius in S. Ludovico pag. 356.(f. agendi)quam monastice vivendi.
Et omnia necessaria.... abundanter et Curialiter ministrari fecit.Occurrit non semel in Hist. Cortusiorum, lib. 4. cap. 10. lib. 6. cap. 7. lib. 7. cap. 19. etc. Huic voci opponitur alia
Incurialiter, in Concilio Avenionensi anno 1326. can. 4 :
Manus temerarias ad capiendum Clericos aliasque personas Ecclesiasticas Incurialiter........ extendere non verentur.Ubi vir doctus ad marginem, f. inciviliter : sed perperam.
P. , 1766.
Curialiter, Cum cura, diligenter. Charta ann. 1282. ex Bibl. reg. : Dicti archiepiscopus(Remensis)et prælati ipsa privilegium et litteras pacienter et Curialiter audierunt.