« »
 
[]« 5 curialis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 671a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURIALIS3
5. CURIALIS. Charta Aldegastri, filii Sylonis Regis Ovetensis, ann. 781 :
Quatuor tapetes, et tres vasos Salomoniegos, [] et duodecim Curiales argenteas, et unum (aquimanile) argenteum.
Ubi Sandovallius editor vertit, doze eucharas de plata, y un aguamanil de plata. Proinde aquimanile deest in Latino. Est autem Euchara, Hisp. Cochleare, nostris Cueilliere.
P. Carpentier, 1766.
Leg. videtur Culiaris ; et emendandum apud Sandovallium Cucharas, pro Eucharas : Hispanis enim non Euchara, sed Cuchar vel Cuchara, cochlear, nostris Cuillier. Vide supra Culherius.