«
2 curiosus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 671c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURIOSUS2
2. CURIOSUS,
Κουριωσσός, Palladio in Vita Chrysostomi pag.
15. Edit. Emerici Bigotii. Gloss. Basil. :
Κουρίοσος, εἶδος
ἀξιώματος.
Sic autem appellabantur, qui delecti ex
Memorialibus, atque
etiam ex
Agentibus in rebus, ab Imperatoribus, per singulas provincias, modo duo,
modo singuli, annuum munus acturi mittebantur, qui et cursui publico invigilarent, ne
videlicet citra evectionem quis eo uteretur, et omnia, quæ geri in Republica viderent, ad
Principis notitiam deferrent. Unde recte Scaliger ad Manilii lib. 5. dixit,
Curiosos idem munus obiisse, quod in Gallia
Contrarotulatores dispositorum
equorum,
les Controlleurs des Postes. In Notitia Imperii occurrunt
Curiosi
cursus publici præsentalis, et
Curiosi per omnes Provincias, sub dispositione
Magistri Officiorum ;
Curiosi litorum, in Novella Theod. et Valent. de Tribut.
fiscal. Curiosorum fit etiam mentio apud Firmicum lib. 3. cap. 13. Tertullianum lib. de
Fuga in persecut. Athanasium Apolog. 2. Suidam in Vita Chrysostomi, etc. qui cum
multiplici nequitia et concussionibus infamarentur, sublati demum sunt a Juliano Imp. De
his pluribus agit præterea titulus Codicis Theodos. de Curiosis, (6, 29.) et ibi Jacobus
Gothofredus.
Curiosi apud Ordericum Vitalem lib. 8. pag. 704. videntur iidem, qui
Curiales.
Curiosi et Correctores Fratrum Ordinis Grandimontis, in Aresto Parlam. Paris. 15. Jan. 1322. Antiqua Statuta ejusdem Ordinis in Anecd. Marten. tom. 4. col. 1232. n.
15 :
Ad portam eat ille quem Corrector et Curiosus huic officio deputandum
decreverit pro communi utilitate et pace.
Literæ Simonis Archiep. Bituric.
ann. 1223. pro iisd. Grandimontensibus, Anecd. Marten. tom. 1. col. 910 :
Duobus
singularum domorum ministerio deputandis, uno videlicet Clerico, alioque Converso :
quorum alter, Conversus scilicet Curiosi, Clericus vero Correctoris officium gereret,
secundum quod etiam nunc observatur in Ordine supradicto.
Corrector
spiritualium curam gerebat. Curiosus temporalium.