« »
 
[]« 2 curiosus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 671c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURIOSUS2
2. CURIOSUS, Κουριωσσός, Palladio in Vita Chrysostomi pag. 15. Edit. Emerici Bigotii. Gloss. Basil. : Κουρίοσος, εἶδος ἀξιώματος. Sic autem appellabantur, qui delecti ex Memorialibus, atque etiam ex Agentibus in rebus, ab Imperatoribus, per singulas provincias, modo duo, modo singuli, annuum munus acturi mittebantur, qui et cursui publico invigilarent, ne videlicet citra evectionem quis eo uteretur, et omnia, quæ geri in Republica viderent, ad Principis notitiam deferrent. Unde recte Scaliger ad Manilii lib. 5. dixit, Curiosos idem munus obiisse, quod in Gallia Contrarotulatores dispositorum equorum, les Controlleurs des Postes. In Notitia Imperii occurrunt Curiosi cursus publici præsentalis, et Curiosi per omnes Provincias, sub dispositione Magistri Officiorum ; Curiosi litorum, in Novella Theod. et Valent. de Tribut. fiscal. Curiosorum fit etiam mentio apud Firmicum lib. 3. cap. 13. Tertullianum lib. de Fuga in persecut. Athanasium Apolog. 2. Suidam in Vita Chrysostomi, etc. qui cum multiplici nequitia et concussionibus infamarentur, sublati demum sunt a Juliano Imp. De his pluribus agit præterea titulus Codicis Theodos. de Curiosis, (6, 29.) et ibi Jacobus Gothofredus.
Curiosi apud Ordericum Vitalem lib. 8. pag. 704. videntur iidem, qui Curiales.
Curiosi et Correctores Fratrum Ordinis Grandimontis, in Aresto Parlam. Paris. 15. Jan. 1322. Antiqua Statuta ejusdem Ordinis in Anecd. Marten. tom. 4. col. 1232. n. 15 :
Ad portam eat ille quem Corrector et Curiosus huic officio deputandum decreverit pro communi utilitate et pace.
Literæ Simonis Archiep. Bituric. ann. 1223. pro iisd. Grandimontensibus, Anecd. Marten. tom. 1. col. 910 :
Duobus singularum domorum ministerio deputandis, uno videlicet Clerico, alioque Converso : quorum alter, Conversus scilicet Curiosi, Clericus vero Correctoris officium gereret, secundum quod etiam nunc observatur in Ordine supradicto.
Corrector spiritualium curam gerebat. Curiosus temporalium.