« 2 cursor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 674b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURSOR2
2. CURSOR, Cursores, Tacticis dicuntur, qui aciem in præliis antecedunt. Vide
Leonem in Tacticis cap. 4. § 20. cap. 7. § 36. et alios, quos laudat Meursius in Gloss.
Qui iis præerat, Πρωτοϰούρσωρ dictus. Adde Gloss. med. Græcit.
Cursores, Qui agmen Imperatorii comitatus præcedebant, et in Palatio cum Decanis,
Lampadariis, Mensoribus, et aliis militabant. Corippus lib. 3. de Laud. Justini vers.
160 :
Lampadariis adjunguntur in leg. ult. Cod. de Divers. Offic. (12, 59.) de quibus idem Corippus ibid. lib. 2. vers. 293 :... Jamque ordine certoTurba Decanorum, Cursorum, in rebus Agentum, etc.
Ubi tamen alii legunt lacerna. De iis etiam intelligendus Philostorgius lib. 2. cap. 4. Videntur id numeris obiisse, quod id Regum nostrorum Palatio les Guides des chemins, qui Comitatum Regium præcurrunt, ne quod in viis impedimentum obstet, quibus qui præest, Capitaine des Guides dicitur. Qui cursoribus Palatinis præerat, Præpositus Cursorum dicitur in vetere Inscriptione :... Prænuntius anteSigna dedit Cursor ; posita de more lucerna, etc.
Sep. Aug. lib. Zibi Præp. Cursorum.