« 3 cursor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 674b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURSOR3
3. CURSOR, Cursores, Ταχυγράφοι, ὀξυγράφοι,
Joanni Euchaitarum Episc. pag. 16. Ταχέως γράφοντες apud
Eunapium in Proæresio, et Damascium in Vita Isidori : Notarii, qui notis verba cursim
expediunt, in leg. 33. D. Ex quibus causis majores. (4. 6.) Ita describuntur a Nicolao de
Clemangis Ep. 109 :
Cessavit igitur cum dictatu antiqua scribendi formula, qua perfectam ac rite formatam litteram cum certa distinctione clausularum notisque accentuum tractim antiquarii scribebant, et surrexerunt scriptores, quos Cursores vocant, qui rapido juxta nomen cursu properantes, nec per membra curant orationem discernere, nec pleni aut imperfecti sensus notas apponere, etc.Sidonius lib. 9. Epist. 11 :
Tribuit, et quoddam dictare celeranti scribarum sequacitas saltuosa, compendium, etc.Vide Brodiator.
Cursarii videntur appellari in Fleta lib. 2. cap. 36. § 1.