« »
 
[]« 8 cursor bibliæ » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 674c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURSOR8
8. CURSOR Bibliæ, Qui Bibliam iis, qui cursum theologicum percurrunt, explicat. Stat. Cisterc. ann. 1352. ex Cod. MS. Hardenh. :
Nullus etiam fiat Cursor Bibliæ, nisi legerit Logicam et Philosophiam in parvis scholis, quia in magistrum assumi non debet.
Cursores Baccalarii, Theologiæ Candidati, qui ad cursum Theologicum explicandum admittuntur in Academiis. Vide Baccalarii 3.
Cursores de Oreia, qui dicantur apud Cæsaraugustanos, vide Michaelem del Molino in Repertorio Foror. Aragon. pag. 79.
Cursor Equus, Coursier, in Consuetudine Andegavensi art. 47. et Cenomanensi art. 55. Willelmus Malmesburiensis[] lib. 2. de Gestis Angl. cap. 6 :
Equos Cursores plurimos, cum phaleris fulvum, ut Maro ait, mandentes sub dentibus aurum.
Guntherus lib. 7. Ligurini :
Non tamen aut galea muniri tempora curat,
Aut Cursoris equi, qno prælia semper agebat,
Officio fungi, etc.
Constitutio Caroli Crassi pro Expeditione Romana anno 884 :
Bini ducantur equi, unus Currens, alter ambulans. Cursorii equi,
apud Ingulfum pag. 878. et apud Bernaldum Archidiacon. in Vita B. Geraldi Archiepiscop. Bracarensis num. 11. Vide Corserius.