![[]](img/image.png) « 3 baccalarii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 511a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BACCALARII3
« 3 baccalarii » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 511a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/BACCALARII33. BACCALARII, seu Baccalaurei in Academiis, apud Nicolaum de Clemengis lib. de
          Studio Theolog. et aliis, qui Bachellarii, Nic. Trivetto in Chr. ann. 1282.
            Bachalarii Walsinghamo pag. 51. et Bacularii, pag. 309. qui in eo gradu
          sunt, ut ad Doctoratum aspirare possint, quemadmodum Baccalarii Militares
          adolescentes, qui ad Banneretorum gradum perinde aspirant. Nam inde
          Baccalaureos Academicos dictos fere constat. Sacra autem theologiæ Parisiensis
          Facultas, ut observat alicubi Filesacus, in quatuor velut ordines distributa est,
            Magistrorum, Licentiatorum, Baccalariorum Formatorum, et Baccalariorum Cursorum.
            Magistri iidem sunt, qui Doctoris lauream consecuti sunt : de Licentiatis
          dicetur suo loco, Baccalaurei Formati dicuntur
            illi qui expleto Theologiæ cursu possunt ad superiores gradus provehi, atque inde alio
            nomine vocantur Dispositi,
          Baccalarii denique Cursores, sunt theologiæ Candidati primi generis, qui ad
            Cursum Theologicum explicandum admittuntur, Bibliorum nempe, postea libri
          Sententiarum ![[]](img/image.png) Petri Lombardi : unde nata illa distinctio apud majores,
          Baccalariorum, ut alii Biblici, alii Sententiarii nuncupentur. Vetus
          Statutum Academiæ Parisiensis :
 Petri Lombardi : unde nata illa distinctio apud majores,
          Baccalariorum, ut alii Biblici, alii Sententiarii nuncupentur. Vetus
          Statutum Academiæ Parisiensis : 
        ![[]](img/image.png) Petri Lombardi : unde nata illa distinctio apud majores,
          Baccalariorum, ut alii Biblici, alii Sententiarii nuncupentur. Vetus
          Statutum Academiæ Parisiensis :
 Petri Lombardi : unde nata illa distinctio apud majores,
          Baccalariorum, ut alii Biblici, alii Sententiarii nuncupentur. Vetus
          Statutum Academiæ Parisiensis : Quilibet CursorAlio loco :(Baccalarius)in Theologia inter primum Cursum et Sententias tenebitur respondere in Theologia, ad minus semel de Disputatione Tentativa sub Magistro.
Nisi talis volens admitti, tempus suum probaverit per schedulas Sententiariorum, ac etiam Bibliorum, etc.Vide Hist. Academiæ Paris. tom. 4. pag. 391. et Lambecium lib. 2. Comment. de Bibl. Cæsar. pag. 128. 129. 131. 134. Baccalariatus vero, vel Doctoratus, in Academiis Anglicis gradus non obtinent, ut observat Jo. Fortescutus de Laudib. Legum Angliæ cap. 50.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Baccellarius, Eadem notione. Vita S. Thomæ Aquinatis tom. 1. Martii pag. 663 : Ut Parisiensi Studio de sufficienti Bacellario provideret.
Bachalariare, Bachalarii gradum impertiri, in Bulla Joannis XXII. PP. pro Academia Cadurcensi
          ann. 1332. apud Guill. de la Croix, in Hist. Episcop. Cadurc. n. 231. in Statutis
          Academiæ Viennensis Austriæ in Facultate Artium tit. 9. 10. etc.
        les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bacchalariatus, Dignitas Baccalarii, in Compendio jurium et consuetudinum Universitatis
          Paris. fol. 8. per Rob. Goulet.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Bacchalariatus, Gradus inferior in Choro Canonicorum. Archivum Ecclesiæ Macloviensis :
            Anno 1424. die 5. Maii. De cætero nullus recipiatur ad capellaniam, Bacchalariatum, etc. nisi sciat cantare.
◊ Jam vero unde Baccalariorum cum Militarium, tum
          Academicorum orta vox, non una est doctiorum sententia. Cujacius ad lib. 2. de Feud. tit.
          17. a Buccellariis veterum, de quibus mox agemus, appellatos putat.
          Baccalarios Academicos a Bacca laurea dictos contendit Alciatus ad lib. 57.
          de verbor. significat. Rhenanus a Bacillis, quibus donantur, dum Baccalariatus
          gradum consequuntur. Nec abludit Wasius, qui perinde Baccalarios militares a
            baculo vocatos opinatur, quod, ut ait, juvenes Milites postquam in equestribus
          decursionibus hastas fregissent, linea tantum armati, non gladiis, sed sudibus baculisque
          sese mutuo non surdis ictibus in torneamentis robustissime batuerent. Verum nobiles viros
          vel adolescentes baculis in arena decertasse nemo, opinor, nisi harum rerum prorsus
          ignarus, fatebitur : unde miror, virum eruditum huic sententiæ subscripsisse lib. 2. de
          Comitib. Provincial. cap. 8. Neque forte eorum, qui a Baculis, quibus
          investiebantur feudatarii, probabilior fuerit opinio, aut Gregorii Tolosani in Syntag. et
          Antonii Gosselini in Hist. veterum Gallor. cap. 62. qui a vassis deducunt, ut
            Baccellarii dicti sint, quasi Vassallarii, id est, minores Vassi.
        ◊ Loiseus lib. de Ordinib. cap. 6. n. 49. et 50 :
            Baccellarios a vocibus Gallicis, bas eschelon appellatos scripsit,
          quod Militaris ejusmodi ordo infimus esset.
        ◊ Tametsi etymon hujusmodi neminem probaturum certo sciam :
          fatendum tamen hactenus fere receptam fuisse Claudii Falceti, viri in Antiquitatibus
          nostris versatissimi, sententiam, Baccellarios nempe, seu les Bacheliers,
          appellatos quasi bas chevaliers, quod Militibus Banneretis dignitate inferiores
          essent, iisque prærogativam ultro cederent, adeo ut in consessibus publicis, ![[]](img/image.png) vel etiam in conviviorum accubitis post eos sederent. Nam Baccalariis cum Banneretis
          sedere jus erat, quod non licebat Scutiferis, quantumlibet natalium splendore conspicuis,
          quod eximie docet Continuator Nangii Gallicus MS. ad ann. 1378. cum narrat, ut Carolus V.
          Rex Franciæ Carolum IV. Imperatorem et Regem Romanorum in aula sua convivio exceperit :
 vel etiam in conviviorum accubitis post eos sederent. Nam Baccalariis cum Banneretis
          sedere jus erat, quod non licebat Scutiferis, quantumlibet natalium splendore conspicuis,
          quod eximie docet Continuator Nangii Gallicus MS. ad ann. 1378. cum narrat, ut Carolus V.
          Rex Franciæ Carolum IV. Imperatorem et Regem Romanorum in aula sua convivio exceperit :
            
        ![[]](img/image.png) vel etiam in conviviorum accubitis post eos sederent. Nam Baccalariis cum Banneretis
          sedere jus erat, quod non licebat Scutiferis, quantumlibet natalium splendore conspicuis,
          quod eximie docet Continuator Nangii Gallicus MS. ad ann. 1378. cum narrat, ut Carolus V.
          Rex Franciæ Carolum IV. Imperatorem et Regem Romanorum in aula sua convivio exceperit :
 vel etiam in conviviorum accubitis post eos sederent. Nam Baccalariis cum Banneretis
          sedere jus erat, quod non licebat Scutiferis, quantumlibet natalium splendore conspicuis,
          quod eximie docet Continuator Nangii Gallicus MS. ad ann. 1378. cum narrat, ut Carolus V.
          Rex Franciæ Carolum IV. Imperatorem et Regem Romanorum in aula sua convivio exceperit :
            Et fut l'assiete telle, qu'il s'ensuit : L'Evesque de Paris premier, le Roy, le Roy des Romains, le Duc de Berry, le Duc de Brabant, le Duc de Bourgogne, le Duc de Bar : et pour ce que deux autres Ducs n'estoient pas Chevaliers ils mangerent en un autre table.Ita apud Longobardos consuetudinem fuisse scribit Paulus Warnefridus lib. 1. cap. 23.
ut Regis cum patre filius non pranderet, nisi prius a Rege gentis extereæ arma suscepisset.Quod etiam in more fuisse apud Aragonios testatur Eximinus Petri Salanova Justitia Aragonum, lib. de Privilegiis Baronum et Ricorum hominum :
In Aragonia, inquit, nullus filius Militis in mensa Militis sedet, donec fuerit factus Miles. Hujusce porro receptæ apud avos nostros consuetudinis rationem sic prosequitur vetus Poeta in Poemate MS. cui titulus : Le Roman du dit du Chevalier, ubi Scutiferum sic loquentem inducit :
Li dit : Dame, fetes me sage,Pourquoi c'est que li EscuiersNe s'ossent pas cointrierDe droit que li Chevaliers font,Et le cause pourquoi ils sontMis arriere et plus bas assis,Jaçoit-il que de moult haut prixSoient aucuns en leur Estat.La Dame n'y mit pas débat ;Ains dit, Je vous respondrayTout chou que j'en espoire et sçay :Ils sont bas et arriere mis,Et trop plus l'estoient jadis,Pour eux donner plus grand desirDe tost Chevalier devenir.
◊ Falceti de Baccelariorum nomenclatura opinionem
          amplexus est præ cæteris Andreas Favinus : omnes vero pluribus expendit eruditus Seldenus
          in Tract. de Titulis honorariis 2. part. cap. 3. § 24. Sed nescio, an non potius
            Baccellarii originem suam debeant priscis illis Baccellariis, de quibus
          egimus, qui scilicet Baccellarias prædia sic nuncupata, tenebant et excolebant,
          adeo ut cum liberæ et ingenuæ essent conditionis, Baronibus tamen longe inferiores
          essent ; tametsi quæ fuerit eorum omnino conditio, ex præallatis locis vix planum et
          perspicuum sit. De Baccellariis Militaribus, quos Bacelieri d'arme, ad
          Academicorum discrimen vocat Joannes Villaneus lib. 6. cap. 91. lib. 7. cap. 85. 102. alia
          quædam attigimus in Dissert. ad Joinvillam, in qua de Banneretis egimus. De
          Bacculariis vero Academicis et eorum nomenclatura disputat pariter Cæsar Egassius Bulæus
          tom. 2. de Academia Parisiensi pag. 679. Menagius in
            Dictionario etymol. linguæ Gall. ubi post Dominum  et alios contendit
            vocem Baccalarii a baculo fuisse derivatam.
      
