« Cursus palii » (par L. , 1883–1887), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 676b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CURSUS1
CURSUS PALII, Idem quod Cursus equorum, sic appellatus a voce
Italica Palio, seu panno, quo victor
donabatur. Stat. bonon. ann. 1250-67. tom. II. pag. 128 :
Quod Cursus Palii debeat fieri per stratam qua itur ad sanctum Joannem in perseceto.Hoc statutum in Codd. ann. 1259-62. sic variat :
De cursu equorum : Quia Cursus ubi curritur Scarlatus et Roncinus et Sparvierus est nimis longus et periculosus occasione calancorum, statuimus, etc.Ex his verbis patet Cursum aut Palium, etiam apud Bononienses, nomen habuisse a panni colore, quo victor donabatur ; ut ait Aligherius de illo, ad quod currebatur Veronæ in prima quadragesimæ dominica :
e parve di coloro, Che corrono a Verona il drappo verde.Invenit etiam nomen a ceteris decursionis præmiis ; ut Roncinus a roncino, minori equo, quod currebatur in die s. Bartholomæi, Sparvierus a Sparaverio, etc.