solr : CERVULA, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Du Cange et al.
« »
 
[]« Cervula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 277c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CERVULA
CERVULA, Cervulus, Ludi profani, apud Ethnicos et Paganos : solebant quippe ii Kalendis Januarii belluarum, pecudum, et vetularum assumptis formis huc et illuc discursare, et petulantius sese gerere : quod a Christianis non modo proscriptum, sed et ab iis postmodum inductum constat, ut ea die ad calcandam Gentilium consuetudinem privatæ fierent Litaniæ, et jejunaretur, ut observare est ex Concilio Toletano IV. can. 10. S. Isidoro lib. 1. de Offic. Eccles. cap. 40. Concilio Turon. II. can. 17. S. Augustinus Serm. de Tempore 215 :
Si adhuc agnoscatis aliquos illam sordidissimam turpitudinem de hinnula, vel Cervula exercere, ita durissime castigate, ut eos pœniteat rem sacrilegam commisisse.
Vita S. Eligii lib. 2. cap. 15 :
Nullus in Kalend. Januarii nefanda et ridiculosa, vetulas, aut Cervulos, aut jotticos faciat.
Concil. Autissiod. can. 1 :
Non licet Kalendis Januarii vetula aut Cervolo facere, vel strenas diabolicas observare, etc.
Halitgarius in Pœnitent. cap. 6 :
Si quis in Kalendis Januarii, quod multi faciunt, et in Cervulo ducit, aut in vetula vadit, 3. annos pœniteat.
Ita apud Commeanum in lib. de mensura pœnitentiarum cap. 7. Burchard. lib. 19. cap. 5 :
Fecisti aliquid tale, quod pagani fecerunt, et adhuc faciunt in Kalendis Januarii in Cervolo et vetula : si fecisti 30. dies in pane et aqua pæniteas.
Eadem verba perperam scripta habentur ex Reginone apud Morinum post libros de pœnitentia pag. 41. Meminit præterea Cervuli S. Pacianus in Parænesi ad pœnitentiam. Denique S. Ambrosius in Psalm. 41 :
Sed jam satis in exordio tractatus, sicut in principio anni, more vulgi Cervus allusit.
Faustinus Episcopus Sermone in Kl. Jan. :
Quis enim sapiens credere poterit inveniri aliquos sanæ mentis, qui Cervulum facientes, in ferarum se velint habitus commutari ? Alii vestiuntur pellibus pecudum, alii assumunt capita bestiarum, gaudentes et exultantes, si taliter se in ferinas species transformaverint, ut homines non esse videantur.
Maximus Taurinensis in Serm. in Kal. Jan. :
Nunquid non universa ibi falsa sunt, et insana, cum se a Deo formati homines aut in pecudes, aut in feras, aut in portenta transformant.
[] Bonifacius Episc. Moguntin. Ep. ad Zachariam PP. cap. 6 :
Affirmant se vidisse annis singulis in Romana urbe, et juxta Ecclesiam S. Petri, in die vel nocte, quando Calendæ Januarii intrant, paganorum consuetudine choros ducere per plateas, et acclamationes ritu gentilium, et cantationes sacrilegas celebrare, et mensas illas die vel nocte dapibus onerare, et nullum de domo sua, vel ignem, vel ferramentum, vel aliquid comodi vicino suo præstare velle.
Pirminius in Excerptis de sacris Scripturis :
Cervulos et vehiculas (leg. vetulas, aut veticulas,) in quadragesima vel aliud tempus nolite ambulare. Viri vestes femineas, feminæ vestes viriles in ipsis Kalendis, vel in alia lusa quamplurima nolite vestire.
Adde Epist. Zachariæ ad Bonifac. cap. 6. Aldhelmum Abbat. Malmesburiensem initio Epistolæ ad Eahfridum, Epistolas Petri Damiani pag. 384. Editionis 1610. Durand. lib. 6. Ration. cap. 15. etc. Vide Festum Hypodiaconorum.
P. Carpentier, 1766.
Vide quæ in hanc rem disserit D. Le Beuf tom. 1. Collect. var. script. pag. 294. et seq.