« Dasium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 010a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DASIUM
DASIUM, Mensa ceteris excelsior in refectorio S. Germani Paris. sic olim, ut puto, dicta,
quod supra esset umbraculum, Gal. Dais, unde nomen. Veteres hujusce Monasterii
Consuetudines, apud Marten. de antiquis Monachorum ritibus pag. 109. ubi de Collatione
ante Completorium :
Conventus ascendet ad mensas, sed non sedebunt quousque Prior sederit ad Dasium, et sederit super sedem. Si vero Abbas fuerit ad Collationem, Conventus non erit superius ad mensas, sed stabunt inferius donec Abbas transierit, et sederit ad Dasium supradictum.... Primo versu dicto lectionis, quidam juvenis pulsabit uno ictu campanam quæ pendet super petram eleemosinæ, et tunc surgent quatuor, aut quinque, vel plures, et accipient modellos vitreos, vel argenteos, et implebunt eos vino. Et cum impleti fuerint, juvenis pulsabit campanam supradictam ; et tunc ibunt illi quatuor ordinate, unus juxta alium, versus Dasium, et illis inclinatis coram primo gradu ascensus Dasii, Cantor incipiet : Benedicite, etc... Tale debet esse luminare in refectorio per totam hyemem, dum bibit Conventus... Refectorarius debet accendere ad Dasium duos cereos, et in unaquaque tabula inferius tres cereos. Postea dabunt illi, qui modellos tenent, bibere Priori et Conventui, unicuique in ordine suo.Schedula de Officio defunctorum inter Probat. Hist. ejusd. Monasterii San-German. pag. clxix :
Postmodum in prandio, panis, vinum, generale cum pictantia, si evenerit, debet ad Dasium reponi per triginta dies et pauperibus erogari.Idem sunt, si bene conjecto et prioris loci Petra eleemosynæ, et hujus posterioris Dasium, ideo f. sic dictum, quod vel esset extrema pars illius mensæ excelsioris Dasium appellatæ, vel locus quidam peculiaris ipsi mensæ proximus, ubi cibus pauperibus destinatus ponebatur, usque dum iisdem distribueretur, finitis prandio vel cœna. Vide Deis et Dagus.
P. , 1766.
◊ Cujus usus, cibos pauperibus
post cœnam vel prandium erogandos apponendi super abbatis mensam, mentio fit in Chron.
Casaur. laudato in Centenarium 3.