« »
 
DATA 1, DATA 2, DATA 3.
[]« 1 data » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 010a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DATA1
1. DATA, Datio, Dacia, Dacio. Tributum, pensitatio, vectigal : nostris Dace. Ejusmodi autem tributis nomina indita, quod primitus gratuita essent, et ultro Dominis darentur, et pensitarentur. Glossæ vett. : Data, δόματα. Græcis δασμός. Præceptum Pandulfi Principis Capuæ apud Camillum Peregrinum in Hist. Langob. :
Ut faciant illi suorumque æredum tibi qui supra Adelmundo, tuisque æredibus omne servitium et imperationem et Dationem, hoste et data, quæ est pensio publica.
Præceptum Roberti II. Principis Capuæ ann. 1128. apud [] Angelum a Nuce pag. 521 :
Concedimus... scilicet trecentos Tarenos quos singulis annis accipiebamus ab hominibus de Casa Genzana pro Data.
Adde Petrum Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 96. Charta Alexandri Comitis Cupersanensis ann. 1102. apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 864 :
Data, vel angaria, aut adjutorium, quod ex nostræ gentis consuetudine Collecta vocatur, vobis non auferet, etc. Datæ vel clamæ,
in Statutis Delphinalibus pag. 37. ubi Datæ pro speciali tributo litigantibus imposito sumitur. Cum enim aliqua de re disceptabant in Curia Dalphinali, tum Datas vulgo duorum assium pro libra rei litigiosæ solvere cogebantur, medietatem scilicet ante, alteram medietatem post latum judicium. Si vero ante sententiam Judicis lis amice componebatur, Data erat solummodo sex denariorum pro libra, uti nos docent Privilegia urbi Ebreduno concessa :
Dicti Cives non teneantur sportulas sive Datam dare in Curia de aliqua causa, nisi tunc demum cum libello dato lis fuerit contestata, vel responsio facta sine libello ; et tunc teneantur dare medietatem sportularum, in fine vero causæ aliam medietatem. Ante responsionem vero, si partes discedant a lite, teneantur quælibet dare Curiæ sex denarios pro libra ratione sportularum.
Has datas sustulit Humbertus II. Vide Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 374. Tributum annuum Datare dixit Sidonius lib. 5. Ep. 13. id est, vectigal quotannis et sæpius persolvere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dacium, apud Rymer. tom. 8. pag. 234. tom. 12. pag. 283. Marten. Anecd. tom. 2. col. 905. et 906. Chart. Carol. IV. Imper. ann. 1354. ap. Guden. in Cod. Diplom. tom. 3. pag. 379.
Datium, Italis Datio. Sanutus lib. 2. part. 2. cap. 4 :
Tributa aut Datia et commercia.
Vide Hist. Cortusior. lib. 3. cap. 14. lib. 7. cap. 7. 18. Joan. Villaneum lib. 1. cap. 28. Bullam Bonifacii IX. PP. ann. 1396. apud Illust. Fontaninum in Append. Antiq. Hortæ pag. 438. Constit. Henric. VII. Imperat. ann. 1311. ap. Pertz. tom. Leg. 2. pag. 518. lin. 30. Chart. Comit. Oetting. ann. 1359. in Alsat. Diplom. tom. 2. pag. 226. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro Pretio rei emtæ sumitur ab Anonymo in Chronico Parmensi ad ann. 1281. apud Murator. tom. 9. col. 795 :
Item eodem tempore et anno fuit carum tempus, ita quod sextarium frumenti vendebatur vi. solidos imperiales, et starium speltæ ii. solidos imperiales. Et tunc fuit ordinatum per Commune Parmæ, quod Datium solveretur ducentibus blavam de alieno Episcopatu, xvi. imperiales de stario frumenti, et viii. imperiales de stario cujuslibet alterius bladi... Et etiam fuit ordinatum, quod quilibet habens valimentum ccc. librarum mutuaret Communi xx. solidos imperiales pro dicto Datio solvendo, et ut melius bladum haberent pro subsidio populi Parmæ.
Datia. Albertinus Mussatus lib. 12. de Gest. Italic. post Henricum VII. pag. 86 :
Populo communes Datiæ, exactionesque et mutua publica et privata subjiciebantur.
Utitur etiam Thomas Archid. in Hist. Salonitana cap. 35. Hist. Cortusior. lib. 3. cap. 14. Regimina Paduæ ann. 1291. Chronicon Veronense ann. 1325. et Philip. Aug. in Privilegio ann. 1273. apud Miræum tom. 1. pag. 437. col. 1. etc.
Dacia. Petr. de Vineis lib. 5. Epist. 113. Charta Alberti Ducis Austriæ pro Cœnobio S. Crucis Viennæ ann. 1286. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. [] 267 :
Ad nullas teneantur collectas, contributiones, Dacias sive steuras.
Dativa. Anonymus de Gestis Manfredi et Conradi Regum apud Murator. tom. 8. col. 609 :
Omnes angariæ, perangariæ, collectæ, tagliæ, Dativæ, contributiones exercituum, etc.
Utitur Leo X. PP. apud Illust. Fontaninum in Appendice Antiquit. Hortæ pag. 493. et 494.
Datiarius, Qui Datias colligit, Telonarius, in Charta Henrici Imp. ann. 1311. pro Monast. de Aqua frigida in Italia, et in Bulla Calixti Papæ ann. 1456. in Bullario Carmelitano pag. 245. col. 2.
Datio, Eadem notione. Gloss. Lat. Græc. : Datio, δόσις. Synodus Romana sub Eugenio II. PP. ann. 826. cap. 26 :
Nulli liceat Episcoporum a subjecto Sacerdote, vel aliquo quolibet loco et piis locis Dationes ultra Statuta Patrum exigere.
Charta Ottonis I. Imp. apud Baron. ann. 962. n. 7 :
Nec non et censum et pensionem, et cæteras Dationes quæ annuatim in Palatium Regis Longobardorum inferri solebant de Tuscia.
Petrus Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 34 :
Ut nullam Dationem vel censum inde exigeret.
Benedicti Chron. ap. Pertz. tom. Scriptor. 3. pag. 699. lin. 12. Chart. ann. 990. ap. Marin. Pap. Diplom. pag. 255 :
De ceterum autem frugium nulla Datione tribuatis.
Vide Murator. Antiquit. Italic. tom. 2. col. 75. c. Pactum inter Venetos et Hierosolymitanos Barones apud Will. Tyrium lib. 12. cap. 25 :
Venetici... de nulla penitus causa aliquam Dationem persolvere debent, nisi solum quando veniunt, aut exeunt cum suis navibus Peregrinos portantes.
Occurrit ibi non semel. Vide Italiam Sacram tom. 1. pag. 107.
Sic etiam appellabant Dalmatæ et Croati dona seu xenia, quæ bis quotannis dabantur Banis, Comitibus, et Castellanis, scilicet diebus Nativitatis Domini et Paschatis, ut auctor est Joan. Lucius lib. 6. de Regn. Dalm. cap. 1.
Daticum. Chronicon Farfensis Monasterii pag. 657 :
Similiter hominum nostrorum sine Datico, herbatico, scatico, aut glandatico, etc.
Vide Daticus suo loco.
Dacitum. Conventiones Communis Januensium et Imperatoris Græcor. ann. 1261. in Hist. Gallo-Byzantina :
Nec exigi faciet ab aliqua persona aliquod novum commercium, Dacitum, seu exactionem, etc.
Alterum locum vide in Bullatura.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dacita. Caffarus lib. 1. Annal. Genuens. ann. 1158 :
In mercationibus suis solvant innumeras Dacitas.
Occurrit rursus in Annal. ejusdem urbis per Ogerium Panem lib. 4. ad ann. 1205. et in Statutis Massil. lib. 1. cap. 44 :
Quod nemo teneatur bis Dacitam præstare pro eodem avere.
Occurrit ibi non semel, et alibi.
Dacitari, Idem quod Talliari. Vetus Charta apud Gariellum in Episcopis Magalonensib. pag. 293 :
Sedensque pro tribunali de dacitis et Clericorum collectis judicavit, ac clericos honeste ac clericaliter viventes non debere Dacitari, nec bonorum suorum occasione collectari ...... pronuntiavit.
Vide Datiare suo loco.
[]« 2 data » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 010c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DATA2
2. DATA, Donatio, cessio, in Chartis Italicis apud Georg. Pilonum in Hist. Bellunensi pag. 117. 119. Litteræ anni 1361. ex Chartophylacio Regio Regest. 91. Ch. 221 :
Ita tamen quod morte alterius ipsorum proventa, ad alios fratres ac eorum quemlibet natos et nascituros ac ipsorum liberos masculos in matrimonio [] procreandos, ut præfertur, gradatim et successive tota Data, prout se comportat et superius continetur, deveniat consequenter.
[]« 3 data » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 011a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DATA3
3. DATA, seu Datum, Anni, mensis, dieique et loci Diplomati seu Chartæ adscripta notatio. Suidas et Glossæ Basilic. :
Δατὸν παρὰ Ρωμαίοις σημασία τῆς ἡμέρας, ϰαὶ τοῦ ϰαιροῦ, ὅτε τις ἐϰ πόλεως, ἤ ἐϰ τινὸς τόπου ἀποσταλῇ.
Notæ Magnonis : DAT. Data. Concilium Lugdunense III. can. 2 :
Dies Datarum, et pretia constituta.... ibidem inserantur.
Usque in diem Dattæ præsentium litterarum
, in chart. ann. 1307. Alsat. Diplom. tom. 2. pag. 85.
Datare, Annum et diem literis adscribere. Subscriptio Chartæ apud Hugonem Flaviniac. in Chr. pag. 270. 271 :
Ego frater Milo Datavi in mense Maio, etc.
Alia ibidem Achardi Lingonensis Episcopi Diplomati apposita :
Ego Willelmus Levita indignus ad vicem Rotherii Archicancellarii hanc scripturam scripsi et Datavi 6. Idus Julii, etc.
Vide Perardum in Chartis Burgundicis pag. 8. 9. 11. 12. 14. etc. et supra Data 1.
Datum. Chartæ Regis Chlodovei III. apud Mabillonium tom. 4. Vitar. SS. Ord. S. Benedicti pag. 617. 618. 619. sic clauduntur, Datum sub die, etc. Instrumentum xi. sæculi in Archivo S. Victoris Massil. :
Literarum paginulis pro obfirmatione inseratur. Antiquitus valebat Datum, nec tamen incartatum..... modernis temporibus obscriptionem facimus, cum aliquid donamus.
Gerardus de Arvernia in Epistola nuncupatoria ad Ivonem Abb. Cluniac. in Chronicon Cluniac. ann. 1282. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1189 :
Verum præsens Opusculum in novem particulas est divisum. Prima enim pars continet historiam ab Adam ad Noe.... Porro octava et nona particula carent Dato ;
id est, nullam præferunt inscriptionem notis chronologicis distinctam atque determinatam. In quibusdam Chartis simul occurrunt Datum et Actum, v. g. in Placito Pipini pro Dionysianis Monachis :
Data nono Kalendas Octobris anno xvii. regni nostri. Actum in ipso Monasterio Sancti Dionysii :
quæ duo non sunt confundenda. Data seu Datum tempus confecti diplomatis ; Actum rem transactam significat : quorum alterum alteri indifferenter præponitur aut subjicitur. Utriusque formulæ exempla in Pippino Rege invenies. Aliud tamen significare possunt Actum et Datum ; nempe ut Actum tempus confecti instrumenti denotet, Datum concessi, cum scilicet instrumentum in manus impetrantis tradebatur, ut in Pontificum Romanorum litteris sæpe. Ejus rei luculentum exstat argumentum in Diplomate Gerbergæ Reginæ apud Marlotum Metropol. Rem. tom. 1. pag. 607. quod est
Actum iv. Idus Februarii anno Incarnationis Dominicæ dcccc lxviii. Datum prid. Idus Februarii manu Dominæ Reginæ, et susceptum a Domino Abbate Hugone
. Ubi Actum biduo Datum præcedit. Mabillonii observatio est lib. 2. de Re Diplom. cap. 26. n. x.
P. Carpentier, 1766.
Pro genio scribarum ridiculæ interdum occurrunt hujusmodi notationes, qualis est ista quæ legitur tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 487 :
Anno ab incarnatione Domini MXCV. quo stellæ de cœlo spissim, quasi pluvia, cadere visæ sunt.
Datarium, Idem quod Data. Suggestio Dioscori Diaconi inter Epistolas Hormisdæ PP. :
Subscriptio ab eodem [] facta est libello conveniens, similiter et Datarium, cujus exemplaria et Græce et Latine Apostolatui vestro direximus.
Hormisdas Epist. 62 :
Datarium quoque literis vestris adjungite, ne vobis portitoris tarditas possit adscribi.
Amalaricus lib. 4. cap. 48. apud Mabillonium :
Videlicet ut eodem Datario quo accidit, si non potest persolvi, crastino reddatur plenarium solenne.
Petrus Diaconus Opusculo de Viris Illust. Casinensibus cap. xxvi :
Quomodo regula terminorum Hebræorum ex cursu solis inveniatur ad feriam uniuscujusque diei inveniendam. De quatuor temporibus, in quibus Datariis solstitia veraciter esse debeant, ubi æquinoctia veraciter credantur esse.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Datarum, Eadem notione.
Facta electione prescripto mense, ipsiusque Dataro regnante Francorum Rege Rodberto, ann. miv. trabeationis Dominicæ
, in Archivo S. Victoris Massil. n. 918.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Datarium, Necrologium, ubi Data seu tempus obitus annotatur. Necrolog. MS. FF. Minorum Silvanect. :
vii. Id. Aug... Dedit Conventui lix. scutos, ut orarent Fratres pro ea, et ut in Datario poneretur.
Occurrit ead. notione in Tabulario S. Martialis Lemovicensis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Datarius, Primus Cancellariæ Romanæ minister, Prælatus semper, interdum Cardinalis, sic dictus a litteris expeditis, quibus vulgo addit Datum Romæ, etc. Prodatarius hodie dicitur, cujus vices interdum agit Subdatarius.
Dataria, Officium vel Officina Datarii Romani.
Data. Charta Rogerii I. Regis Siciliæ apud Ughell. tom. 9. pag. 45 :
Concedimus... villanos 80. denarios nostros qui reddant singulis annis in duabus Datis 40. Michalatos, et centum Miliarenses.
Id est, ut loquimur, en deux paiemens, vel en deux dates. Vide Data 1.
Hujus autem vocis origo inde manavit, quod Imperatorum Constitutionibus, quæ Præfectis Prætorio, aut aliis Magistratibus in provincias mittebantur, dies quo datæ essent iis a quibus perferebantur annotaretur. Hinc crebro in Constitutionibus iisdem hæc verba leguntur, Data tali die, Accepta tali die. Verbi gratia in Epistola Anastasii ad Hormisdam PP. :
Data quinto Kl. Januarias Constantinopoli Senatore V. C. Consule. Accepta pridie Idus Maii Florentio V. C. Consule.
Vide Baron. ann. 314. n. 72. 319. n. 30. 331. n. 23. Jacobum Gotofred. in Prolegom. ad Cod. Theod. cap. 9. et Mabillonium lib. 2. de Re Diplomatica cap. 25. et seqq. ubi varias Datarum seu notarum Chronologicarum species, quæ litteris Ecclesiasticis, regiis et privatis pro temporum ratione appositæ sunt, fuse recenset et accurate.