« »
 
DATA 1, DATIA.
[]« 1 data » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 010a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DATA1
1. DATA, Datio, Dacia, Dacio. Tributum, pensitatio, vectigal : nostris Dace. Ejusmodi autem tributis nomina indita, quod primitus gratuita essent, et ultro Dominis darentur, et pensitarentur. Glossæ vett. : Data, δόματα. Græcis δασμός. Præceptum Pandulfi Principis Capuæ apud Camillum Peregrinum in Hist. Langob. :
Ut faciant illi suorumque æredum tibi qui supra Adelmundo, tuisque æredibus omne servitium et imperationem et Dationem, hoste et data, quæ est pensio publica.
Præceptum Roberti II. Principis Capuæ ann. 1128. apud [] Angelum a Nuce pag. 521 :
Concedimus... scilicet trecentos Tarenos quos singulis annis accipiebamus ab hominibus de Casa Genzana pro Data.
Adde Petrum Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 96. Charta Alexandri Comitis Cupersanensis ann. 1102. apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 864 :
Data, vel angaria, aut adjutorium, quod ex nostræ gentis consuetudine Collecta vocatur, vobis non auferet, etc. Datæ vel clamæ,
in Statutis Delphinalibus pag. 37. ubi Datæ pro speciali tributo litigantibus imposito sumitur. Cum enim aliqua de re disceptabant in Curia Dalphinali, tum Datas vulgo duorum assium pro libra rei litigiosæ solvere cogebantur, medietatem scilicet ante, alteram medietatem post latum judicium. Si vero ante sententiam Judicis lis amice componebatur, Data erat solummodo sex denariorum pro libra, uti nos docent Privilegia urbi Ebreduno concessa :
Dicti Cives non teneantur sportulas sive Datam dare in Curia de aliqua causa, nisi tunc demum cum libello dato lis fuerit contestata, vel responsio facta sine libello ; et tunc teneantur dare medietatem sportularum, in fine vero causæ aliam medietatem. Ante responsionem vero, si partes discedant a lite, teneantur quælibet dare Curiæ sex denarios pro libra ratione sportularum.
Has datas sustulit Humbertus II. Vide Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 374. Tributum annuum Datare dixit Sidonius lib. 5. Ep. 13. id est, vectigal quotannis et sæpius persolvere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dacium, apud Rymer. tom. 8. pag. 234. tom. 12. pag. 283. Marten. Anecd. tom. 2. col. 905. et 906. Chart. Carol. IV. Imper. ann. 1354. ap. Guden. in Cod. Diplom. tom. 3. pag. 379.
Datium, Italis Datio. Sanutus lib. 2. part. 2. cap. 4 :
Tributa aut Datia et commercia.
Vide Hist. Cortusior. lib. 3. cap. 14. lib. 7. cap. 7. 18. Joan. Villaneum lib. 1. cap. 28. Bullam Bonifacii IX. PP. ann. 1396. apud Illust. Fontaninum in Append. Antiq. Hortæ pag. 438. Constit. Henric. VII. Imperat. ann. 1311. ap. Pertz. tom. Leg. 2. pag. 518. lin. 30. Chart. Comit. Oetting. ann. 1359. in Alsat. Diplom. tom. 2. pag. 226. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro Pretio rei emtæ sumitur ab Anonymo in Chronico Parmensi ad ann. 1281. apud Murator. tom. 9. col. 795 :
Item eodem tempore et anno fuit carum tempus, ita quod sextarium frumenti vendebatur vi. solidos imperiales, et starium speltæ ii. solidos imperiales. Et tunc fuit ordinatum per Commune Parmæ, quod Datium solveretur ducentibus blavam de alieno Episcopatu, xvi. imperiales de stario frumenti, et viii. imperiales de stario cujuslibet alterius bladi... Et etiam fuit ordinatum, quod quilibet habens valimentum ccc. librarum mutuaret Communi xx. solidos imperiales pro dicto Datio solvendo, et ut melius bladum haberent pro subsidio populi Parmæ.
Datia. Albertinus Mussatus lib. 12. de Gest. Italic. post Henricum VII. pag. 86 :
Populo communes Datiæ, exactionesque et mutua publica et privata subjiciebantur.
Utitur etiam Thomas Archid. in Hist. Salonitana cap. 35. Hist. Cortusior. lib. 3. cap. 14. Regimina Paduæ ann. 1291. Chronicon Veronense ann. 1325. et Philip. Aug. in Privilegio ann. 1273. apud Miræum tom. 1. pag. 437. col. 1. etc.
Dacia. Petr. de Vineis lib. 5. Epist. 113. Charta Alberti Ducis Austriæ pro Cœnobio S. Crucis Viennæ ann. 1286. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. [] 267 :
Ad nullas teneantur collectas, contributiones, Dacias sive steuras.
Dativa. Anonymus de Gestis Manfredi et Conradi Regum apud Murator. tom. 8. col. 609 :
Omnes angariæ, perangariæ, collectæ, tagliæ, Dativæ, contributiones exercituum, etc.
Utitur Leo X. PP. apud Illust. Fontaninum in Appendice Antiquit. Hortæ pag. 493. et 494.
Datiarius, Qui Datias colligit, Telonarius, in Charta Henrici Imp. ann. 1311. pro Monast. de Aqua frigida in Italia, et in Bulla Calixti Papæ ann. 1456. in Bullario Carmelitano pag. 245. col. 2.
Datio, Eadem notione. Gloss. Lat. Græc. : Datio, δόσις. Synodus Romana sub Eugenio II. PP. ann. 826. cap. 26 :
Nulli liceat Episcoporum a subjecto Sacerdote, vel aliquo quolibet loco et piis locis Dationes ultra Statuta Patrum exigere.
Charta Ottonis I. Imp. apud Baron. ann. 962. n. 7 :
Nec non et censum et pensionem, et cæteras Dationes quæ annuatim in Palatium Regis Longobardorum inferri solebant de Tuscia.
Petrus Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 34 :
Ut nullam Dationem vel censum inde exigeret.
Benedicti Chron. ap. Pertz. tom. Scriptor. 3. pag. 699. lin. 12. Chart. ann. 990. ap. Marin. Pap. Diplom. pag. 255 :
De ceterum autem frugium nulla Datione tribuatis.
Vide Murator. Antiquit. Italic. tom. 2. col. 75. c. Pactum inter Venetos et Hierosolymitanos Barones apud Will. Tyrium lib. 12. cap. 25 :
Venetici... de nulla penitus causa aliquam Dationem persolvere debent, nisi solum quando veniunt, aut exeunt cum suis navibus Peregrinos portantes.
Occurrit ibi non semel. Vide Italiam Sacram tom. 1. pag. 107.
Sic etiam appellabant Dalmatæ et Croati dona seu xenia, quæ bis quotannis dabantur Banis, Comitibus, et Castellanis, scilicet diebus Nativitatis Domini et Paschatis, ut auctor est Joan. Lucius lib. 6. de Regn. Dalm. cap. 1.
Daticum. Chronicon Farfensis Monasterii pag. 657 :
Similiter hominum nostrorum sine Datico, herbatico, scatico, aut glandatico, etc.
Vide Daticus suo loco.
Dacitum. Conventiones Communis Januensium et Imperatoris Græcor. ann. 1261. in Hist. Gallo-Byzantina :
Nec exigi faciet ab aliqua persona aliquod novum commercium, Dacitum, seu exactionem, etc.
Alterum locum vide in Bullatura.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dacita. Caffarus lib. 1. Annal. Genuens. ann. 1158 :
In mercationibus suis solvant innumeras Dacitas.
Occurrit rursus in Annal. ejusdem urbis per Ogerium Panem lib. 4. ad ann. 1205. et in Statutis Massil. lib. 1. cap. 44 :
Quod nemo teneatur bis Dacitam præstare pro eodem avere.
Occurrit ibi non semel, et alibi.
Dacitari, Idem quod Talliari. Vetus Charta apud Gariellum in Episcopis Magalonensib. pag. 293 :
Sedensque pro tribunali de dacitis et Clericorum collectis judicavit, ac clericos honeste ac clericaliter viventes non debere Dacitari, nec bonorum suorum occasione collectari ...... pronuntiavit.
Vide Datiare suo loco.
[]« Datia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 011c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DATIA