« »
 
[]« Dealbare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 013b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEALBARE
DEALBARE. Liber niger Scaccarii cap. De officio Clericorum Camerariorum, apud Spelmannum :
Memorandum vero, quæ de firma blanca semper fieri solet tallia, paulo brevior est : quia facto essaio per quod firma Dealbatur, prima illa confringitur, et apposita sibi tallea combustionis.
Eodem lib. fol. 17 :
Per hanc taleam combustionis Dealbatur firma Vicecomit.
Et cap.
Quod aliter de firmis, aliter de custod. respond
. Fol. 22 :
Soluta hoc termino a Vicecomite firma, de qua examen (per combustionem) facta est, etc. Deinde facta detractione per combustionem, sicut supra dictum est, eadem Dealbatur.
Et mox :
Similiter quod solutum fuit termino Paschæ et Dealbatum.
Rursum :
Sicut quæ in Thesauro solvuntur Dealbata per combustionem.
Hic hæret Spelmannus : tametsi ut et Somnerus hæc verba ad Dealbationem monetarum referri conjiciat. Sed quid commune habet Dealbatio firmæ cum monetæ dealbatione ? In Fleta lib. 5. cap. 22. § 9. Dealbare rursum reperio :
Si contra mentem judicaverit, tunc falsum reddit [] judicium, quamvis Dealbatum, et quo casu tenebitur ex malefacto, male pronunciando, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ An non dici posset Dealbare idem esse quod Declarare liberatum ære alieno ? Notionem hanc pati videntur loca citata, neque longius arcessita videretur metaphora.
P. Carpentier, 1766.
◊ Dicitur de prædio seu firma, cujus census annualis non annona, sed argento, hoc est, numerata pecunia exsolvitur. Vide Firma alba in Firma 3.