« »
 
[]« 3 firma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 505b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/FIRMA3
3. FIRMA, Prædium seu villa alteri elocata ad certum tempus, sub præstatione annua vel annonaria, vel rerum ad victum necessariarum, vel denique pecuniaria. Hinc datio ad Firmam, pro contractu, quo sub annuo reditu fundi ad aliquot annos possidendi dantur. S. Anselmus lib. 3. Epist. 100 :
Ecclesias vero non do laicis, cum do eis mea maneria ad Firmam, etc.
Henric. Huntindonensis in Will. Rufo :
Episcopatus et Abbatias vendebat, aut in manu sua retinens, ad Firmam dabat, etc.
Will. Malmesbur. ann. 1089 :
Rex Willelmus Ecclesias et Monasteria fere totius regni Angliæ in manu sua Pastoribus defunctis retinens, gravi omnia depopulatione vastabat, et instar Firmarum Laïcis commendabat. Ecclesiam ad Firmam ponere,
apud Simeonem Dunelmensem ann. 1100.
Ad Firmam vendere seu in custodiam tradere
, in Edicto Philippi Pulcri ann. 1302. inter Probat. Hist. Lugdun. pag. 86. col. 1. Concilium Eboracense apud Rogerium Hovedenum in Ricardo I :
Ut omnis evagandi licentia Monachis adimatur, strictius prohibetur, ne reditus, quos Obedientiarias vocant, ad Firmam teneant.
Adde cap. ult. ext. Ne Prælati vices suas, etc. Charta ann. 1240. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belgic. pag. 480. col. 2 :
Promittimus vobis et Ecclesiæ vestræ annuatim nomine Firmæ sive canonis.... in Trajecto solvere decem marcas Colonienses legales.
Vide Concilium Westmonast. ann. 1127. Londoniense ann. 1237. Haltaus. Glossar. German. voce Pacht, col. 1454. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Firma a Ballivia seu nuda administratione distinguitur in Edicto Philippi Pulcri ann. 1302. inter Probat. Hist. Lugdun. pag. 85. col. 1 :
Item jurabunt Senescalli et Baillivi, quod a Bajulis, Vicecomitibus, Præpositis, aut aliis subditis officiis suis, sive sint in Firma, sive in Baillivia, non recipient gistum, pastum, etc.
Firma Alba, vel Blanca Firma, seu Alba Firma, est, inquit Spelmannus, census annualis, qui Centenario sive Domino hundredi penditur. Ideo Alba dicta, quod non ex more prisci sæculi, in annona, quæ nunc Blake maile nuncupata fuit, (hoc est, census vel firma nigra) sed argenteo, quasi censu albo, reddebatur. Normanni dicunt Blanche Ferme, nos Galli voce latioris notionis, Fermes à l'argent, id est, prædia, quorum census, non annona, sed numerata pecunia exsolvitur : Album enim, ut Græci recentiores ἀσπρὸν seu albam monetam, argenteam appellabant. Liber niger Scaccarii Anglici lib. 1. cap. 4. apud Spelmannum :
Coloni noverint a [] patribus suis edocti quantum de Alba Firma pro singulis libris solvere teneantur.
Infra :
In libro judiciario (nempe Domesdei) in quo totius regni descriptio diligens continetur, et tam de tempore Regis Edwardi, quam Regis Willelmi, sub quo factus est, licet singulorum fundorum valentia exprimatur, nulla prorsus de Alba Firma fit mentio.
Utroque loco spelmannus habet de Albo Firmæ.
Unde probabile videtur, quod facta illa descriptione tempore jam dicti Regis, de Albo Firmarum fuerit a studiosis ejus constitutum, propter causas, quæ inferius annotantur
. In Regiam Majest. lib. 2. cap. 41. § 4. et cap. 47. § 4. opponuntur Soccomanni et alii libere tenentes per Albam Firmam Militibus, tanquam plebei, Nobilibus. Vide Dealbare.
P. Carpentier, 1766.
Non semper pecunia exsolutus hic census. Charta Jacobi reg. Scot. ann. 1450. in Chartul. eccl. Glasguens. ex Cod. reg. 5540. fol. 96 :
Episcopi Glasguenses teneant de nobis dictas terras,... reddendo inde annuatim... nobis,... hæredibus et successoribus nostris unam rosam rubeam, ad festum nativitatis beati Johannis Baptistæ apud Glasgu, nomine albæ Firmæ, si petatur, et orationum suffragia devotarum tantum pro omni alio onere.
P. Carpentier, 1766.
Firma Feodalis. Vide supra Feudalis Firma in Feudum.
Firma Libera, Brittono cap. 66. dicitur esse,
ubi terræ aut tenementa sic tenentur, ut natura feudi per feoffamentum mutetur a servitio Militari in certa servitia annua, ita ut nec maritagium, nec relevium inde requirere possit, nec aliud servitium in feoffamento expressum. Tenere per Liberam Firmam
, in Fleta lib. 2. cap. 71. § 13.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Firma Mobilis, ad distinctionem Manufirmæ. Charta S. Ludovici ann. 1252. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1353 :
In feodo iv. sextaria frumenti, et ad Firmam mobilem octo modios.
Firma Nobilis, Prædium, quod a viro nobili ad firmam vel emphyteusim tenetur. Anonymus Scriptor de Subsidio Terræ sanctæ, in Gestis Dei per Francos, inter alia expeditionis Hierosolymitanæ subsidia suggerit, ut a Templariis et Hospitalariis,
bona, quæ habent citra mare ad Firmam nobilem, primo trium vel 4. annorum cum incremento, et demum, vel ex nunc, si sufficienter fieri possit, in perpetuam emphyteusim tradantur, etc
.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Firma Pura et irrevocabilis, Eadem notione. Charta ann. 1469. in Tabular. S. Victoris Massil. :
Capitulum seu devotus Conventus Monasterii S. Victoris dedit ad facheriam Puræ Firmæ, et irrevocabilis nobili viro Marqueto... quamdam vineam de novo acquisitam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Firma Perpetua, Idem quod Manufirma. Charta S. Ludovici ann. 1263. ex Chartul. S. Vandreges. tom. 1. pag. 746 :
Notum facimus universis... quod nos Firmam Perpetuam concessimus... quatuor viginti quinque acras.
Charta ann. 1239. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 223 :
Notum sit ... quod Abbas et Conventus Glowcestr. crediderint ad perpetuam Firmam omnes decimationes.
Firma Præpositurarum, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 13. 19. Vide Præpositus.
Recta Firma, Legitima, quæ jure ad aliquem pertinet, in Legibus Henrici I. cap. 1. Richardus Hagulstadensis ann. 1135 :
Exceptis Rectis Firmis meis, etc. [] Ferme droit,
in Consuetud. Britanniæ art. 369. Vide Commentatores.
Firma, Prædium, villa, nostris Ferme. Brompton. :
Rex autem Ethelredus cum mœstitia et confusione ad Firmam suam in Comitatu Salopiæ jacebat.
Firma Regis. Leges Aluredi Regis cap. 2 :
Si quis ad Ecclesiæ mansionem pro qualicumque culpa confugiat, quæ ad Firmam Regis non pertinet, etc.
Saxonica Editio habet cyninges feorme, quæ verba Lambardus de villa regia, Somnerus, de victus vel mensa interpretantur. Thorpe in Indic. ad Leges Anglosax. interpretatur : Unde census regi debetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Firma, Census sive reditus annuus ob Firmam debitus. Litteræ Edwardi Regis Angl. ann. 1369. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1509 :
Et quod procurator Firmas sive Apporta quæ de terris et possessionibus illis solvi debent ad terminos statutos bene et fideliter solvet, et de arreragiis, si quæ fuerint, de Firma dictarum terrarum et possessionum, de tempore quo ultimo fuerunt in manibus nostris respondebit.
Statuta Synod. Eccl. Trecorensis ann. 1372. apud eumdem tom. 3. col. 1123 :
Et si contigerit ipsum ad longum tempus suum beneficium affirmare, et ante tempus Firmam accipere, et infra terminum ; beneficio cedat, vel decedat, vel beneficio canonice privetur, et alteri in beneficio seu in fructibus ejus jus competat, et dicta Firma et solutione non obstante.
Kennett. in Glossar. ad calcem Antiq. Ambrosden. : Reddendo inde annuatim antiquam Firmam, et de incremento xl. s. pro omni servitio. Ibidem :
Hugo de Plesseys concedit pro se et hæredibus suis, quod omnes homines teneant terras suas in eodem manerio pro eadem Firma per quam eas prius tenere consueverunt.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Firmam Portare, non semel occurrit in Chartul. SS. Trinitatis Cadomensis, sed præsertim fol. 28. verso, ubi de Anglia :
Villani metunt annonam 16. diebus in Augusto, et Sokemans iv. supradicti portant Firmam ad Wincestre.
Id est, fructus ex conventione reddendos.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Firmam Committere. Chartul. S. Vincentii Cenoman. fol. 106 :
Ita tamen quod si Prior de Petrariis jam dictam domum alicui laico ad medietariam vel ad Firmam Commiserit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Firmam Recipere. Statuta Synod. Eccl. Nemausensis inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1066 :
Item, prohibemus districte, ne aliquis Clericus futuros reditus alicujus Ecclesiæ nostræ diœcesis emat, Recipiendo ad Firmam ipsam Ecclesiam cum reditibus ipsius Ecclesiæ sub certo pretio, sine nostro consilio et assensu, nisi Prior seu Rector ipsius Ecclesiæ ad studium Theologiæ ire voluerit. Et tunc etiam regularibus vel laicis Ecclesiam ad Firmam, id est à Presfoch, concedere non præsumat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ad Firmam Solvere. Charta ann. 3. Richardi II. Regis. apud Madox For mul. Anglic. pag. 65 :
Cum Radulphus de Basset... nuper concessit et ad Firmam dimisit D. Priori et Conventui de Chacombe... sub certis conditionibus ; et Solvendo viginti quatuor libras ad Firmam per annum.
Firma, Rastallo, proprie dicitur Mesuagium capitale in villa seu burgo, ex quo dependet omnimodum domanium, quod ad voluntatem, vel ad vitam alicui relinquitur. Ita etiam appellatur reditus, qui super ejusmodi mesuagium reservatur.
Firmarius dicitur is, cui terra conceditur[] ad terminum annorum : qui quidem
nihil juris vindicare potest præter usumfructum
, ait Fleta lib. 3. cap. 12. § 7. lib. 5. § 21. nostris Fermier. Ingulfus pag. 906 :
Illi vero responderunt... terras et tenementa Firmariis tradidisse.
Ordericus Vitalis lib. 11. p. 805 :
Qui municeps erat et vicecomes et Firmarius Regis.
Statuta Synod. Eccl. Trecorensis ann. 1372. inter Anecd. Marten. tom. 4. col. 1123 :
Super fructibus ejusdem beneficii jus his in eis per Firmarium sub pœna dupli, etiam excommunicationis, et centum librarum usualium nobis applicandarum nullatenus molestetur seu impediatur.
Adde Leges Henrici I. Regis Anglic. cap. 56. Madox Formul. Angl. pag. 335. Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 611. et Kennett. in Gloss. ad calcem Antiquit. Ambrosden. Vide Præpositus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Fermarius, Eadem notione, in Statutis Eccl. Ambian. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 1259 :
Firmiter inhibemus ne Capitula collegiata... Fermarii, coloni, subditi, vel debitores sibi aliquid non persolvant.
Firmaria, Locus forte in Monasteriis, ubi Firmarii excipiuntur. Chronicon Andrense pag. 414 :
Donavit... decem (raserias frumenti) ad mensam Monachorum, 5. autem ad Firmariam, 5. vero ad hostellariam,
Charta Walteri Prioris de Wytham Ordinis Cartus. ann. 1318. apud Madox Formul. Anglic. pag. 316 :
Hac tamen conditione omnia ista supradicta dictus Johannes percipiet in nostra Firmaria a nobis et successoribus, quod ipse dum potens ut habilis fuerit ad laborandum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Potius Infirmaria, conclave infirmorum, ut ex allatis locis colligendum existimo. Vide Firmatarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Firmarii, Qui vectigalibus colligendis præsunt ; nostris Maltotiers. Charta Philippi Regis ann. 1319. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arverniæ pag. 151 :
Item, volumus et concedimus eisdem quod Præpositi nostri, Firmarii seu Censarii non judicent neque taxent emendas quas petent a subditis suis.
Compendium jurium et consuetud. Universitatis Paris. per Robertum Goulet fol. 11. verso :
Omnes supradictos officiarios voluerunt Christianissimi Reges Franciæ... esse et fore perpetuo ab omnibus subsidiis, obventionibus vectigalibus,... immunes, expresse receptoribus subsidiorum et vectigalium, omnibus Firmariis et aliis Officiariis Regiis prohibentes, ne hujusmodi officiarios aliquo modo molestent.