« Dearestare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 014a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEARESTARE
DEARESTARE, Quod arrestatum erat seu retentum relaxare, liberare. Litteræ Philippi
Regis Franc. pro Mercatoribus Rotomag. apud Rymer. tom. 2. pag. 127 :
Fecissetis Dearestari penitus, ut credimus, mercimonia prædicta.Occurrit ejusdem tomi pag. 285. et tom. 3. pag. 667. Vide Arrestare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dearestatio et Deliberatio Benedicti et Edwardi sociorumque suorum, apud eumdem Rymerum tom. 3. pag. 309.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dearestatus, Qui post delictum non est comprehensus, liber. Charta anni 1250. apud Miræum tom
2. pag. 1231. col. 2 : Qui fecerint forefactum vel delictum, recederent de terra nostra prædicta Dearrestati, hoc est, antequam caperentur.
Dearrestare, Desarestare, Impedimentum tollere, liberare. Arest. ann. 1344. 17. Maii
in vol 2. arestor. parlam. Paris. :
Bona sua omnia curia nostra prædicta Dearrestavit et liberavit.Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 149. Chartoph. reg. ch. 164 :
Respondit dictus Raymundus, quod ea quæ arrestaverat(bajulus)ipse Desarestabat.