« »
 
[]« Dechi » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 023b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECHI
DECHI, Deci, Tributum, quod pro custodia agrorum, vel metarum positione exigebatur, simul et mulctæ, quæ ob delicta in agris commissa imponebatur, taxatio et exactio, nostris Dex ; quod a consulibus exerceretur ejusmodi jurisdictio intra præscriptos decos seu limites, sic appellata. Vide Dextri. Charta ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 319 :
Item repertum est quod nos habebamus soli et in solidum Decos territorii de la Mota, qui Deci communiter venduntur 60. solidos Caturcenses.... Item tertiam partem aliorum Decorum dictæ villæ, quæ communiter venditur quatuor lib. decem solid. Caturc. reliquæ vero duæ partes sunt consulum.
Confirm. libert. castri de Caslucio ann. 1327. in Reg. 64. ch. 586 :
Item bajulus vel ejus locum tenens et consules annis singulis eligent quatuor deguarios seu coterios ad levandum Decos, more solito levare consuetos, de quibus Decis medietas erit domini nostri regis, etc.
Pariag. inter reg. et monast. Obasin. ann. 1329. in Reg. 66. ch. 484 :
Item coti sive Dechi terræ propriæ dictorum religiosorum, quam habent inter dicta duo flumina, et eorum emendæ sive emolumenta ad dom. regem et dictos religiosos communiter pertinebunt.
Privil. Petræ assisiæ ann. 1341. in Reg. 74. ch. 647 :
Item quod gardagium, sive Dex, sive messegaria dictæ bastitæ ad ipsos consules et universitatem prædictam... applicentur.
Libert. villæ de Gleolla ann. 1350. in Reg. 81. ch. 124 :
Dicti consules possint cognoscere de bannis sive Decis, si debeantur aut committantur per aliquas personas.
Aliæ ann. 1368. pro Villanova in Ruth. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 397. art. 13 :
Comme il aient la congnoissance des Dex et bans ; c'est assavoir de ceulx qui font dommage ès vignes, blez, vergiers, terres, prez, et les emolumens et amendes qui en ysteront, etc.
Adde tom. 6. earumdem Ordinat. pag. 695. art. 7. et tom. 9. pag. 559. art. 15. Vide supra Cotus 1. et infra Deguarius.