« »
 
DECIMANUS 1, DECIMANUS 2.
[]« 1 decimanus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 027b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECIMANUS1
1. DECIMANUS, seu Decumanus Limes, Maximus limes inter agros, qui ab Oriente in Occidentem per transversum dirigitur : qui quia formam X. efficit, Decumanus est appellatus. Ager enim bene divisus figuram denarii numeri efficit. Nam Cardo dicitur alius limes in agris qui a Septentrione directus est. Ugutio et Joan. de Janua, ex Festo et Isidoro lib. 15. cap. 14. Vide Gromaticos. Charta Aystulfi Regis Longobard. ann. 753. apud Ughellum tom. 2. Ital. sacr. pag. 105 :
Et paludes Gromulenses usque in limitem Decimanum, qui percurrit inter Gavanum et villam Ulianam,... et de via Decimanense habeatis communiter usque in fossatum finale cum Decimanense, et Ulianense secundum eorum cohærentias, etc.
[]« 2 decimanus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 027b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECIMANUS2
2. DECIMANUS, Obnoxius decimæ, qui decimas debet exsolvere. Ratherius Veron. Episc. de Contemptu Canonum parte i. apud Acherium tom. 2. Spicil. pag. 165 :
Et cum de oblationibus et decimis fidelium vivere tabernaculi custodes debeant Domini, hoc est Ecclesiæ Clerici, si nescit Episcopus quot Decimani, quot mansi, quot modia tritici, quot congia vini tantis vel tantis sufficiunt Clericis ad victum utique et tegumentum, nonne convincitur aut non esse Pastor, aut certe [] insipiens existere, etc.
Latinis Decumanus dicebatur exactor decimarum vel Publicanus qui Decumas conducebat ab aratoribus exigendas.