« »
 
[]« 1 decimanus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 027b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECIMANUS1
1. DECIMANUS, seu Decumanus Limes, Maximus limes inter agros, qui ab Oriente in Occidentem per transversum dirigitur : qui quia formam X. efficit, Decumanus est appellatus. Ager enim bene divisus figuram denarii numeri efficit. Nam Cardo dicitur alius limes in agris qui a Septentrione directus est. Ugutio et Joan. de Janua, ex Festo et Isidoro lib. 15. cap. 14. Vide Gromaticos. Charta Aystulfi Regis Longobard. ann. 753. apud Ughellum tom. 2. Ital. sacr. pag. 105 :
Et paludes Gromulenses usque in limitem Decimanum, qui percurrit inter Gavanum et villam Ulianam,... et de via Decimanense habeatis communiter usque in fossatum finale cum Decimanense, et Ulianense secundum eorum cohærentias, etc.