« »
 
[]« Decostamentum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 030b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DECOSTAMENTUM
DECOSTAMENTUM, Expensa, sumtus, Gall. Coust, Depense. Charta Officialis Claromont. ann. 1354. apud Baluz. Hist. Geneal. Arverniæ tom. 2. pag. 319 :
Quousque eidem Domino Amedeo... de prædictis decem milibus dictorum florenorum dicti auri erit et fuerit plenarie et integre satisfactum, ac omnia universa et singula damna, Decostamenta, interesse et expensas.
Chartular. Æduense in Instrumento emptionis ann. 1329 :
Resarcire ipsorum venditorum... omnes expensas et damna, Detestamenta et interesse, misias atque deperdita sive sumptus.
Legendum Decostamenta pro Detestamenta. Vide Custus.