« Defalcare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 036b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEFALCARE
DEFALCARE, Hisp. Defalcar, Ital. Difalcare, Gall. Defalquer. Deducere,
subtrahere. Testam. Woltheri apud Ludewig. tom. 2. pag. 255 :
De qua quidem zala dabit prædictus Vicarius Celerario Resensi pro decima modium hordei, quem Defalcabit de decima Arnoldi.Charta Henrici IV. Duc. Siles. ann. 1288. apud eumd. Ludewig. tom. 5. pag. 432 :
Ipsiusque proventus multiplicent, non Defalcent.Charta Philippi Arbosii Episc. Tornac. ann. 1366. pro Ecclesia S. Martini Cortraci apud Miræum tom. 2. pag. 1242. col. 2 :
Deficientes in præmissis privati sint lucro distributionum, quas lucrati fuissent in dictis Vesperis et Missis alta voce celebrandis remanendo, et tantumdem de suo amittant, quod eis deficientibus Defalcetur de his quæ proximo lucrati erunt, vel lucrabuntur in Ecclesia prædicta.Rursum occurrit supra in Decostare, apud Baluzium tom. 6. Miscell. pag. 323. Rymerum tom. 8. pag. 238. etc. Defalcare Columello est Falce secare. A falce igitur deductum vocabulum, unde etiam dictam volunt legem
Falcidiæ eo quod falcem injiceret legatis.