« »
 
[]« 1 defalcatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 036b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEFALCATIO1
1. DEFALCATIO, Detractio, deductio. Acta SS. Aprilis tom. 2. pag. 718. de S. Wernhero puero :
Tota pecunia absque ulla Defalcatione.
Statuta Joannis Episcopi Leodiensis ann. 1287. inter Anecdota Marteniana tom. 4. col. 860 :
Item, committimus Decanis, quod inquirant de Ecclesiis Defalcatis, et nobis referant, quod Ecclesiæ sunt Defalcatæ, et per quos et in quibus : et nos omnes Defalcationes Ecclesiarum minus legitime factas revocamus, et præcipimus sub pœna excommunicationis omnibus qui bona Ecclesiarum habent per Defalcationem minus legitime factam, quod ea Ecclesiis a quibus sunt Defalcata restituant, et de receptis satisfaciant eidem infra quatuor menses a tempore præsentis Concilii : alioquin omnes dicta bona sic Defalcata detinentes, si sint personæ Ecclesiasticæ vel Religiosæ suspendimus a divinis ; si laicæ sint, eas excommunicamus.
Hoc in loco Defalcatio est Usurpatio rerum Ecclesiæ ratione debiti.