« »
 
[]« 2 defendere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 037c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEFENDERE2
2. DEFENDERE. Sibi defendere locum, agrum, Usurpare, sibi asserere, apud Aggenum, Siculum Flacum, et Frontinum, in leg. 3. Cod. Th. de Maternis bon. (8, 18.) et in Concilio Braccar. ann. 563. can. 21.
Defendere. Lex Wisigoth. lib. 10. tit. 11. § 1 :
Quod si canonem constitutum singulis annis implere neglexerit, terram dominus pro suo jure Defendat ; quia culpa sua beneficium quod fuerat consecutus, amittat, quia placitum non implesse convincitur.
Ubi terras defendat, videtur sumptum ex Novella 7. cap. 3. § Quia vero, versic. Scire autem. Quo loco vetus Interpres utitur verbo Defendere, pro quo Julianus Antecessor reponit prædia abstrahere.
Defendere. Domesdei, in Monastico [] Anglic. tom. 3. pag. 307 :
Canonici S. Pauli tenuerunt Brenes tempore Regis Edwardi, et se Defendit pro octo hidis. Hæ hidæ geldaverunt et geldant cum Mortelake manerio Archiepiscopi, et ibi sunt computatæ.
Defendere se per Corpus Suum, i. per duellum, apud Bractonum lib. 3. tract. de Corona cap. 26. cap. 32. § 4. et alibi, ut et Practicos cæteros, et Scriptores Anglicos passim.
Defendere, Conservare, sibi reservare. Capitulare 2. ann. 813. cap. 10 :
Unusquisque Comes de herba in suo Comitatu Defendat, ad opus illius hostis, etc.
Vide Defensa 3.
P. Carpentier, 1766.
Defendere Stallum suum dicitur Canonicus, qui muneri suo impar non est. Charta ann. 1331. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonstr. col. 625 :
Dictus Johannes et hæredes sui in perpetuum præsentent idoneum et aptum canonicum ad stallum suum Deffendendum et ad officium prædictum exquendum.
Sed leg. forsan Desserviendum. Vide Deservire 1.