«
3 defensa » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 038a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEFENSA3
3. DEFENSA, dicitur ager, pratum, vel silva, ubi aut pascua seu animalia immittere, aut aliud
quidpiam agere, quod iis noceat, non licet. Glossar. Græco-Lat. :
Defensa,
λήϊον ἐϰδιϰηθέν. Ubi
λήϊον, est seges, seu ager consitus. Ita in Consuetudine Normanniæ art. 8 :
Terres sont aucun tems en Deffens et en autres
sont communes
.
Toutes terres cultivées et ensemencées sont en Deffens, de quoy les bestes peuvent
legerement tollir les fruits
.
Vuides terres sont en Deffens depuis la mi Mars jusqu'à la saincte
Croix en Septembre. En autre tems elles sont communes
.
Deffens, vel
Deffais, in Consuetudine Andegavensi art. 171. 172.
Deffois, in Stabilimentis S. Ludovici lib. 1. art. 148. Lex Bajwar. tit. 9. cap.
12 :
Qui autem signum quod propter Defensionem ponitur, aut injustum iter
exscindendum, vel pascendum, vel campum Defendendum... reciderit, etc.
Honorius
IV. PP. in Statutis pro Regno Neapol. ann. 1285. apud Rainald. n. 46 :
Prohibemus
ne quisquam pro animali silvestri extra Defensam vel limites Defensæ invento...
puniatur.
Henric. Knyghton. ann. 1352 :
Idem Dux fecit instaurare
prædictum parcum de feris Defensæ Leistrecensis.
Idem ann. 1390 :
Dux
Lancastriæ fecit magnam convocationem Magnatum regni ad venandum apud Leycestriam in
foresta et Defensa, et in omnibus parcis suis ibidem.
Occurrit præterea in
Monastico Anglic. tom. 1. pag. 219. in Vitis Abbat. S. Albani pag. 93. apud Beslium in
Comitib. Pictav. pag. 475. tom. 4. Gall. Christ. pag. 889. apud Ughellum tom. 7. Ital.
sacr. pag. 807. etc. Vide Leges Scanicas Andr. Suenonis lib. 10. cap. 12. Hickesii Thesaur. Linguarum Septentr. pag.
163.
Defensio. Charta Will. Ducis Aquitanor. apud Beslium :
Fratribus Cœnobii S. Cypriani
concedimus Defensionem in aqua Chinni, secundum consuetudinem meam : et de cætero nemo
sit qui audeat piscari... sine licentia Abbatis, etc.
Vide
Defensio
3.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Deffencio. Statuta Arelat. MSS. art. 35 :
De Deffencionibus pasturarum. Item
statuimus, quod quilibet qui fuerit inventus in Deffencionibus, suis bladis, vel vineis,
vel pasturarum, vel nemorum, vel pratorum, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Deffensia, vel
Deffensium. Consuetudines MSS. Augustæ Auscicorum ann. 1301. art.
54 :
Exceptis piscariis et stagnis, columberiis, claperiis et Deffensiis.
Ibid. art. 35. habetur,
Devesiis.
Defensum. Eadem notione. Charta anni 1218. in Tabulario Prioratus Belliloci in Normannia
pag. 162 :
Decimæ dictæ forestæ de pratellis, scilicet essartorum et omnium
venditionum tam majorum quam minorum quocunque modo factarum et herbagiorum, Defensorum
et omnium rerum et proventuum ad dictam forestam pertinentium.
Monast. Anglic.
tom. 2. pag. 114 :
Si ego meos porcos in parco meo, vel in aliquo alio Defenso
posuero.
Vetus Inquesta in Regesto Philippi Aug. fol. 169 :
Habet in
foresta Andeliaci grossum merremium ad domum suam faciendam... et tigna extra Defensa.
Charta Henrici Regis Angl. ann. 1155. pro Normanniæ
incolis apud D.
Brussel de Feudorum usu tom. 2. pag.
iv. ad calcem :
Nulla riparia Defendatur de cetero, nisi illæ quæ fuerunt in Defenso, tempore
Henrici (I.) Regis avi nostri, et per eadem loca et eosdem terminos, qui esse
consueverunt tempore suo.
Occurrit in Charta
xi. sæculi ex Archivo
S. Victoris Massil. armar. Forojul. num. 76. Charta Gaufridi Comitis Castrodun. ann.
1202. Charta alterius Gaufridi Comitis Castri-celsi, ex Archivo Majoris Monasterii,
Chartulario S. Vincentii Cenoman. fol. 32. Chartulario SS. Trinit. Cadom. fol. 43. v°.
etc. Vide
Devensum.
Forestæ et Silvæ Defensæ dicuntur, quod iis frui nulli liceat, nisi quibus
usagii aut aliud ejusmodi
competit, aut in quibus venari, nisi domino, non
licet.
Bois de
Deffens, vel
de garde et Deffense, in Consuet. Norman. art. 85. Nivern. cap.
17. art. 4.
Bois Deffensables, in Andegav. art. 182. Cenom. art. 200. Vastani art.
18. Bituric. cap. 10. art. 12. 13. 14. in Lothar. tit. 15. art. 7.
Bois Vetez dits
vulgairement Bedats, vetitæ silvæ, seu defensæ, in Consuetud. Aquensi cap. 11. art.
12. 18. 20. Charta ann. 1190. in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis n. 83 :
Sed Vetitum
præfati nemoris et custodia ad Comitem spectant. Viæ Vetatæ,
in Charta Ricardi
Regis Angliæ apud Sammarthanos in Archiepiscopis Turonensibus. Capitul. 5. ann. 819. cap.
22. lib. 4. Capitul. cap. 65. et Lex Longobardorum lib. 3. tit. 35. Ludov. P. 49. :
De forestibus
nostris, ut ubicunque fuerint, diligentissime inquirantur, quomodo salvæ sint et
Defensæ. Silvæ Custoditæ,
in Concil. Suession. II. ann. 853. cap. 6. Capitulare
de Villis cap. 36.
Ut silvæ, vel forestes nostræ bene sint Custoditæ
. Monastic.
Anglic. tom. 2. pag. 114 :
Si ego meos porcos in parco meo, vel in haya, vel in
aliquo alio Defenso posuero.
Charta ann. 1118. apud Ughellum in Episc.
Bovinensib. :
Si in die capti fuerint cum lignis de ipsa silva Defensa, ad judicium
ipsius et Præpositi judicentur.
Notitia de Casa Vicecom. in Picton.
circa ann. 1110. post Irminon. pag. 378 :
Fera seu venatio in terra S. Nicholai
ab aliquo suorum hominum infra Defensum, si ictu ferri vel justæ fortuitu comprehensa
fuerit, monachorum erit.
Domesdei in Monastico Anglic. tom.
3. pag. 306 :
Memorandum quod boscus de Naffoke debet esse in Defenso, dum durat
pannagium, videlicet a festo Michaelis usque ad festum S. Martini, ita quod aliena
animalia cujuscunque generis domestica non debent teneri vel pasci in eodem sine
licentia Firmariorum, per finem faciendum in eodem. Nemus in Defensum ponere, et ab
ipsius usagio arcere,
apud Perardum in Burgundicis pag. 139. Regestum Philippi
Aug. Herouvallianum fol. 172 :
Haia Lire, et Haia de Aubenas inter cheminum Perre
et semitam Decani, et usque ad haiam Catorum sunt Deffensa. Spissa Bosci Arnaldi et
Deffensa Cellarii sunt Deffensa, etc. Buissa à Conins Defensables,
in Consuetud.
Andegavensi art. 32. 33.
Garennes Défendues, in Consuet.
de Menetou art. 23.
Arvern. cap. 28. art. 22.
de Tremblevy art. 8.
Prata Defensa, in quibus pascua et animalia immittere non licet a 15. Martii ad festum S.
Crucis, ut est in Consuetud. Normanniæ, art. 82
Prez Defensables, in Consuetud. S.
Aniani art. 3. Vastani art. 15. Cabrisii art. 6. Bituric. cap. 10. art. 10. Burbonensi
art. 525. Arvern. cap. 28. art. 6. Lotharingiæ tit. 15. art. 5. Marchensi art. 354.
Juliodun. cap. 19. art. 1. Pictav. art. 196. Santon. art. 15. Aurelian. art. 147. Turon.
art. 202. Lineriarum in Biturig. art. 20. Lezaici in Biturig. art. 10.
de Nançay
art. 22. etc. Lex Wisigoth. lib. 8. tit. 3. § 12 :
Qui in pratum in tempore quo
Defenditur, pecora immiserit.
Petrus Diaconus lib. 4. Chron. Casin. cap. 20 :
Exceptis silvis, et cultis terris, et pratis Defensis.
Herbæ Defensæ. Capitulare ann. 779. cap. 17. Capitula Caroli Mag. lib. 5. cap. 139. 201. et Lex Longob.
lib. 3. tit. 4. § 3. Car. M.
14. :
Nemo herbam alterius tempore Defensionis tollere
præsumat, nisi vel in hostem pergendo, aut Missus noster sit.
Adde Capitulare 2.
ann. 813. cap. 10. Vide
Hospitalitas.
Vineæ Defensæ,
Vignes et jardins
sont Defensables en tout temps
, in Consuetud. S. Aniani art. 4.
Bituric. cap. 10. art. 9. Burbonensi art. 526. et Pictavensi art. 194.
Venatio Defensa,
Chasse Defensable à grosses bestes
, in Consuetud. Andegav. art. 36. Vide
Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. art. 148.
Prædia Defensa,
Heritages Defensables clos à fossez et haies
, in Consuetud. Turon. art.
202. 203. S. Aniani art. 1. Bituric. cap. 1. art. 7. Norman. art. 89. Sellensi art. 1.
Mare Defensum, seu Palus. Vetus Charta apud Sammarthanos in Abbatibus Vallis S. Stephani Santon.
diœcesis
Dederunt et furnum, et in saltibus parochiæ ad calefactionem furni necessaria,
excepto Defenso mari circumjacente
. Supra
stagnum et
palus dicitur
quod hic
mare appellatur.
Aquæ Defensæ. Quoniam Attachiamenta cap. 87. § 1 :
Omnes aquæ, in quibus capiuntur
salmones, ponuntur in Defenso ad capiendum salmones a die Nativitatis vel Assumtionis B.
Mariæ Virginis, usque ad festum S. Martini.
Defensa,
Defesa, generatim pro loco pascuo, vel
prato Defenso, non semel
in Chartis Hispanicis. Hispanis
Dehesa, Coto, locus prohibitus. Charta Garciæ
Fernandi Comitis æræ 1010. apud Antonium
de Yepez in Chronico Ord. S. Benedicti
tom. 1 :
Illo ganato Ecclesiæ S. Petri talem foro habeat sicut de illis de illas
villas ad pascendum per omnes terminos et in fontes, in paludibus, Defensas etiam, et in
molinaris, fluminibus, etc.
Infra :
Si non habuerit, carreta directa,
licentiam damus pergat per Devesas, per terras laboratas, per vineas, et limites
frangere, etc.
Alia Alfonsi Regis Castellæ æræ 1115. ibid. :
Fontibus,
vallibus, montibus, in Defesis, paludibus, pratis, etc.
Alia Alfonsi VIII. æræ
1227. ibid. :
Cum collociis et solaribus, cum pratis, pascuis, aquis, nemoribus et
Defesis, cum montibus, etc.
Alia Fernandi I. Regis Castellæ æræ 1100 :
Pratis, paludibus, Defessis, ligneis.
Adde eumdem
Yepez tom. 5.
pag. 444. b. et Michaëlem
del Molino in Repertorio pag. 164. v. Vide
Devezum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Deffenduda,
Deffenduta, Provincialibus
Devendudes. Charta ann. 1242. ex
Archivo Montis-rivi :
Exceptis bladis, vineis et Deffendudis.
Transactio
ann. 1317. ex Schedis Præsidis
de Mazaugues :
Nec etiam in terris laboratis
tempore quo bladarentur, vel si signatæ fuerint pro Denffendutis ; si vero avere hominum
et domini dicti castri possit libere pascere, sicut in alio territorio.
Devenduda. Charta Curiæ Arelat. ann. 1225. de Corsoriis e MS. D.
Brunet fol. 86 :
Juxta istud Corsorium non possunt Hozpitalerii... facere Devendudam in palude vel
garriga.
Statuta Massil. lib. 5. cap. 19. § 20 :
Item, si qua avis
alicujus venatoris seu venantis equitantis transvolabit, et transvolando in vineam vel
devensum, aut Devendudam intrabit, liceat illi venatori vel ejus scutifero, vel alii
quem secum haberet ille venator, intrare sine equo et equitante... causa... recuperandi
dictam avem, et hoc sine pœna banni.
Deffesium, Idem quod
Defensum. Charta Philippi Regis Franc.
ann. 1309. in 2. Regest. ejusdem Regis num. 85. ex Tabulario Regio :
In loco etiam
prædicto et extra, mercaturas et denariatas suas vendere poterunt, consueta solvendo
deveria, Deffesiaque de cuniculis in suis possessionibus facere, et in Defenso tenere,
prout alias fieri consuevit : et qui in dictis defensis venati fuerint,
sicut de eo constiterit, emendis multabuntur.
Vide
Boalare, et
Vetatum.