« »
 
[]« Defossus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 043b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEFOSSUS
DEFOSSUS, Pœna apud recentiores recepta maxime in feminis. Consuetudines Arkenses ann. 1231. in Tabulario S. Bertini :
Si concubina ei fuerit, et particeps extiterit in crimine (furti,) viva fodietur, nisi prægnata sit, quia tunc servatur, etc.
Tabular. Campaniæ Thuan. ch. 24. ann. 1212 :
Cum discordia esset de quibusdam hominibus suspensis, et de quadam femina Interrata, qui capti fuerant in burgo nostro S. Dionisii, etc.
Nota sunt, quæ de Vestalium supplicio habent Scriptores. Vide veterem Consuetud. Turon. tit. ult. art. 8. et Grimmii Antiquit. Juris German. pag. 694.