« Dehabere » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 047b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEHABERE
DEHABERE, Carere, Gall. Cesser à avoir. Æthicus in Cosmogr. de Tiberi :
Insula vero quam facit intra urbis portum et Ostiam civitatem, tantæ viriditatis amœnitatisque est, ut neque æstivis mensibus, neque hiemalibus pasturæ admirabiles herbas Dehabeat.Arnobius junior in Conflictu cum Serapione :
Semel animus contentione attonitus, etiam cum integer lectus fuerit, non Dehabebit quot ingerat, etc.Interpres Palladii in Appendice Hist. Lausiacæ cap. 13 :
Maxime sic Dehabent, et egentiores sunt.Petrus Damian. lib. 8. Epist. ult. :
Sed esto, quia Judith divitis causamini vobis copiam Dehaberi, etc.Vide Chronicon Abbatiæ Trudonensis lib. 4. pag. 384. Vitam S. Adalberti Egmundani cap. 15. etc. Miracul. S. Rictrudis lib. 2. cap. 4. num. 42 :
Sed ne in seculo Dehabere contingeret, etc.id est. egere.