![[]](img/image.png)
DELESTAGIUM, Præstatio seu tributum, quod pro saburra navium, vulgo Lestage dicta,
exigitur. Privil. Rupellæ ann. 1483. inter Observat. ad Carolum VIII. pag. 384 :
Quæ privilegia et dona barragii, baptisagii, balisagii, Delestagii in prædictis, cæteraque contenta privilegiis firma et inviolabilia esse per omnia perpetuo decernimus.Vide Lestagium in Lasta 2.