« »
 
[]« Delocare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 053a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DELOCARE
DELOCARE. Charta Odonis Borelli de Curtalano in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 72 :
Si autem aliquis accusabitur de molta forisfecisse, purget se sola manu coram Majore terræ, et sit quietus : quod si noluerit, aut non poterit, reddat duplicem moltam tantum. Molendinarius tamen jurabit, quod non Delocabit eos, nec scienter injuste tractabit,
Id est, e domo sua exire coget ad judicium subeundum. Chartularium S. Martini Pontisar. ex Charta Anselli Domini de Insula ann. 1208 :
Serviens Monachorum S. Martini Delocabit omnes homines de Monovilla.
Gloss. Lat. Gr. MSS. Sangerman. : Deloco, Eicio, desolo, amando de loco, ἐϰτοπίζω. Gall. Deloger.
P. Carpentier, 1766.
E loco amovere, Gall. Faire perdre son rang à quelqu'un. Hunc esse sensum Chartæ a Cangio laudatæ, ex eo maxime patet, quod ibi sermo est de iis, qui ad molendinum bannalem molere tenentur, quique mulcta plectuntur alibi molentes, nisi per diem et noctem ad molendinum domini expectaverint, ut habetur in prædicta Charta. Quam integram exhibet Guerardus in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. pag. 39. Vide in Delere et Dislocare.