« Demandamentum » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 055a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEMANDAMENTUM
DEMANDAMENTUM, Petitio juridica, actio, Practicis nostris Demande. Charta ann. 1103 :
Guirpimus et solvimus cum hac carta omnia hæc suprascripta Demandamenta, sicut in hac carta reipsa sunt et legi possunt.Alia ann. 1162. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 589 :
Super omnibus et singulis quæstionibus et rancunis, seu Demandamentis, quas vel quæ qualitercumque vel etiam quocumque modo contra nos facitis vel intemptare proponitis, etc.Charta ann. 1269. in Reg. feudor. senescall. Carcass. etc. fol. 313 :
Episcopus et capitulum Nemaus. quittaverunt domino regi omne jus, Demandamentum, actionem seu petitionem, et quidquid juris habere debebant in feudo castrorum.Vide Demanda 2. et mox Demandare 6.