« Deodanda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 065c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEODANDA
DEODANDA, appellantur bruta omnia et inanimata, quorum impetu vita hominis tollitur : verbi
gratia equus calcitrans, bos cornupeta, trabis aut domus casus vel ruina, navis in flumine
fracta, etc. Cum enim lege Mosis bos homicida lapidibus obruendus esset, Anglis placuit,
ut eorum pretium in pios usus erogaretur, et Deo donaretur. Bracton. lib. 3. Tract. 2.
cap. 5. n. 8 :
Item batelli de quibus tales submersi fuerint, appretientur, et alia quæ sunt causa mortis alicujus ; et sunt Deodanda pro Rege, ut si submersus fuerit quis in aqua dulci, et non in mari (ubi nec navis, nec mæremium, si navis fracta fuerit, erit Deodanda) quia omnia ista erunt dominorum, si vivant, sicut eorum catalla ; nec sunt Deodanda ex infortunio in mari, nec vreccum, nec etiam murdrum de occisis in mari.Quod dicit pro Rege, exponere videtur Fleta lib. 1. cap. 25. § 9.
pro anima Regis et omnium fidelium defunctorum. Adde eumdem Bractonum d. libro et trac. cap. 15. § 6. Monast. Anglic. tom. 1. pag. 977. Willelm. Stanfordium lib. 1. Placit. Coronæ cap. 12. Cowellum lib. 4. tit. 8. § 1. et Rastallum verbo Deodande.